>> HOMEpage

Steinberg
felicitatie en testimonium voor S.A. Gabbema
1650

Bron: Tresoar, Brievenverzameling Gabbema, originelen
Internetuitgave: M.H.H. Engels, september 2015
Sluit aan bij biografische gegevens over Gabbema in
Oratio de claris Frisiae jureconsultis, NNBW en Gabbema's register van brieven

Ad Praestantissimum et Eruditiss. Dn.
Respondentem.
De Jure Naturali, Gentium et Civili
Disputantem.

Ciendo iura Civica, atque Naturae;
Ciendo Gentiumque iura, nae! summae
Adoream merere, GABBEMA, laudis;
Et ingens tui vigoris optimam palmam,
Tuo labore, praemium unicum, partam.
Meretur id tuum probum, integrum, rectum,
Tuusque candor, omnibus modis nomen
Referens celebre Nobilis Tui Patris.
Ad alta natus ergo, ad alta suspira!
Ut hoc et illud assequare brabeium [door Gabbema[?]:] magmentum
Quod indoles tibi, tua, ac Dice spondet;
Suprema nempe puncta perpetis FAMAE. //
Gratulat. f. bona adfectu
Joan. Steinbergius Jct. et Antecess.

brabeum/brabeium = prijs bij de spelen, magmentum/magimentum = bijbehorend offer (of eerbewijs?)


LECTORI
S.P.

Quamvis veri virtus ne quidem praeconio egeat, cum
suis adminiculis favorem ab iis impetrare queat, qui
norunt quid cuique sit tribuendum: tamen hi ipsi, quo-
rum probitati et honori nulla oratio quid addere
potest, subsidio commentationis sub honestâ adsti-
pulatione ad noticiam Bonorum, et laudis censum
tanto sublimiorem se referri singulari modestiâ
ducti arbitrantur. Inter eos pro meritis
suis censemus Simonem Abben Gabbema,
LL. Cultorem maxime industrium; in oratione prosâ,
et numeris adstricta, quam antea et Ultraiecti
et alibi locorum formaverat, eximium, et perpoli-
tum. Is aequi bonique scientiam felici auspicio,
lectiones tam publicas, quam Collegia privata
frequentando, ita scrutatus est, ut etiam magnâ
cum laude disputationem de principiis et fontibus
Juris Civilis proprio Marte elaboratam d. 6. April.
currente hoc anno defendens, Doctoribus suis, et Commi- //
litonibus profectuum suorum documenta non vulgaria
insinuaret. Vitam quod attinet, eam semper
egit honesto ac liberalium artium studioso dignam:
ut aliis modestiae, probitatis, industriae specimine
vivoque exemplo praeluceret. Quo elogio
Hunc dimittimus, DEUM precati, ut porro studia
et actiones suas divinâ benedictione sublevare,
et tandem ad optatam metam deducere velit.
Actum Groningae d. 8 April. An. MDCL.

Nomine Facultatis
Juridicae in Aca-
demiâ Groningae
et Omlandiae
Joan. Steinbergius
Jct. et Antecessor

>> begin