*

Johannes DRUSIUS sr.: 70 brieven
1588-1590

Tresoar (vh. Prov. Bibl. v. Frl.) handschrift 729 Hs
Uitgave met register door M.H.H. Engels, januari 2008

>> HOMEpage

Inleiding

Het handschrift wordt beschreven in Novus catalogus bibliothecae publicae Franequeranae, 1842, p. 192:
nr. 16 - Vita Jo. Drusii, ab ipso ut videtur conscripta [anno 1588].
In eodem codice reperiuntur J. Drusii epistolae ad diversos, quarum quidem nonnullae lucem viderunt in libro De quaesitis per epistolas L.B. 1595, 8vo, recuso in [Critici sacri (Lond. 1660) T. VIII], plures autem adhuc fuerunt incognitae. Catalogum itaque subiiciam virorum doctorum et illustrium, ad quos hae literae annis 1588-1590 sunt datae.

DrusiusNobiliss. atque Ampliss. Ordinum Frisiae Delegati, epist. 25
Bastingius, Jeremias, 12, 49, 58
Baudartius, 46
Bellechierus, H., praeses Consilii regii Ultraiectini, 9
Bodley, Thomas, legatus, 47, 59
Casenbrotius, Everardus, 60
Copcotus, Doctor, 34
Cornelii, Arnoldus, 23
Crucius Masselotius, Joh., 15, 21, 40, 50b
Dekama, Sicco a, 18a, 39, 62
Donellus, Hugo, quum Dordraci degeret, 6; quum Alstorphiae, 17
Donia, Kempo a, 7
Drusius, Jacobus, Joannis frater, 3
Fungerus, Johannes, Bolsvardiae, 11
Gilpinus, Ordinum Generalium a secretis, 45
Huernius medicus, Johannes, 5, 64
Isbrandi, Eco, Ordinum Frisiae a secretis, 25a, 26, 38, 53
Lydius, Martinus, 66, 68, 69
Lipsius, Justus, 1, 4
Lisemannus/Lisimannus, Georgius, Dantisci, 48
M., I[odocus], 28a
Matthesius, Joh., 57, 65
N., 20
Raphelengius, Franc., 10, 14, 16, 18, forte et 19, 30, 42, 63
Regius, Jacobus, 41
Reidanus, Eduardus, 28, 37a, 37b
Ricius, Petrus, praeses Senatus Zelandici, 55
Roorda, Carolus a, 37c, 51, 54, 61
Taffinus, Johannes, 31, 50
Thuanus, Augustus, Lutetiae, 2
Trelcatius, Lucas, 27, 29, 47a, 56
Utenhovius, Nicolaus, 35
Vekemannus Meerhautanus, Petrus, ludi literarii apud Amstelod. moderator, 8, 13 (quae epist. repetitur 19 et 22), 24, 67
Verbequius, Johan., 32
Vogelsangius, Theodoricus, 36, 43, 43a, 52, 70
Wippingius, Robertus, mercator, 44
Witgiftus, Johannes, archiepisc. Cantuariensis, 33

Subiicitur porro epistolae 47 (ad Bodlejum) epistola Hebraica ad Mosen Levi 47a, Embdae viventi, eidem sine dubio, quem in aliis epistolis, 50b, 59a obviis, nuncupat Mosen, Jacobi f., Levitam.
Er staat abusievelijk gedrukt Subiiciuntur, maar dan nog is de conclusie fout dat er 47 brieven aan Bodley in deze collectie zouden zijn (L. Fuks, Het Hebreeuws brievenboek van Johannes Drusius jr. [731 Hs]. In: Studia Rosenthaliana III (1969) nr. 1, noot 19); hierboven moet gelezen worden: Verder volgt op brief nr. 47 (aan Bodley) een Hebreeuwse brief aan Mozes Levi te Emden; deze collectie bevat geen 47 maar twee brieven aan Thomas Bodley.
Tum inveniuntur in hoc cod. duo Colloquia Hebraica, post no. 50, 51; Testimonium in usum Suffridi, Suffridi f., Hebraicum, 53a; Praefatio in Tobiae librum, et de ipso Tobia, post no. 68 et 69; Praefatio ad Salomonis Proverbia, post no. 37, iterumque paucis post paginis, Praefatio ad lectorem; tandem post no. 8, J. Drusii Oratio ad studiosos Franeq., quum, omissa explicatione grammaticae, Parallela sua iis enarrare inciperet.
Adest etiam no. 37 prior pars Dedicationis et Praefationis, praemissarum libro, ab ipso edito: Proverbiorum classes duae; ita tamen, ut nonnulla hic legantur, ibi desiderata.


Drusius' werken zijn herdrukt in Opera Joh. Clem. Drusii in Critici sacri sive Doctissimorum virorum in SS. biblia annotationes (Lond. 1660; Tresoar 235 Gdg fol) VIII

Animadversorum liber I 1211; littera D. Edvardo Diero; Parallela sacra 1261; littera ad Kemponem a Donia 1263; Ad lectorem; littera ad Kemponem a Donia 1265; Guilielmi Baudartii Gandensis Carmen 1325; Observationum sacrarum libri XVI 1327; littera ad Ord. Belg. (Status Generales); Praefatio ad Senatum Populumque Antverpiensem 1331; Ad Cl. v. Joh. Drus. praeceptorem suum Thomas Herbaius Frisius 1487; Quaestionum Ebraicarum libri tres 1489; littera Jacobo Baselio juniori, amico suo; Carmina 1491; Praefatio ad Cl. v. Petrum Villerium theologum 1495; Proverbiorum classes duo 1589; littera Guilielmo Ludovico; Ad lectorem 1593; carmina Arcerii 1595; index proverbiorum 1849; Proverbia Ben-Sirae; accesserunt Adagiorum Ebraicorum Decuriae aliquot nunquam antehac editae 1869; littera Cons., senat. et secr. Snecae; Ad lectores 1871; index prov. Ben-Sirae 1927; index adag. Ebr. 1929; Miscellanea locutionum sacrarum 1931; littera Joh. Withgifto; Lectori 1933; De Hasidaeis 2005; littera Arthuro Lake nec non Gulielmo Langthono; Lectori 2007; littera Sixtini Amama Joh. Prideauxio 2009; littera Sixtini Amama Sibrando Siccama 2013; Lectori 2021; littera Guilhelmo Baudartio 2025; Henoch 2029; littera Guilielmo Langton; De quaesitis per epistolam 2045; littera Ill. Ord. Hollandiae & Zelandiae; Elohim 2111; littera Paulo Scovarto, Domino à Busanval, regis Galliae ad Belgas legato; Lectori 2113; Responsio ad Quaestiones anonymi theologi e Germania 2131; littera Francisco Gomaro; Tetragrammaton 2141; Lectori; ex epistola ad quendam amicum 2165; littera Alexandro Ratloni; littera Conrado Vorstio 2168; littera theologiae candidato; littera discipulo amico 2169; Lectori 2171

Dank aan Uzi Hagaï voor de vertaling van de Hebreeuwse brieven.
Wie het handschrift van Drusius kent, weet dat de leesbaarheid te wensen overlaat. Hopelijk zijn de vraagtekens en puntjes in de transcriptie nog op te lossen: voorstellen van (neo)lationisten zijn welkom.
Martin Engels

Transcriptie

Binnenkant omslag vooraan:
Commendatitiae sunt epistolae 11, 17, 18, 21, 26, 31, 46, 48, 49, 52, 53, 55, 70
Consolatoria 22
Dedicatoriae 3, 19, 23, 37
Excusatoriae 12, 23, 38, 39, 57, 59, 65, 69
Expostulatoriae 6, 8, 34, 47, 49
Gratiarum actiones 2, 5, 10, 13, 23, 28, 33, 51, 59, 62
Gratulatoriae 9, 24
Hortatoriae 15, 20, 21
Interrogatoriae 14, 27
Narratoriae 4, 7, 10, 12, 17, 18, 41, 59
Petitoriae 1, 3, 14, 26, 36, 44, 64
Responsoriae 16, 29, 30, 31, 32, 35, 40, 45, 50, 56, 57, 58, 63, 65, 67, 68
Orationem quoque invenies inter octavam et nonam; praefationem inter 68 et 69. Vide et paullo post et in praecedentibus.
Bovenstaande inhoudsopgave is van de hand van Johannes Drusius jr.

1. *Lipsio **Leidam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Amari me a te, Juste Lipsi, gaudeo. Quod/Quemadmodum petis, rescribam prima occasione amico tuo cuius litteras legi cum voluptate. Ut scis spatio alioquo opus est ad praestandum quod desiderat. Interea gratus mihi erit audire iudicium tuum limatissimum de carmine illo. Aveo etiam cognoscere ex te quae sit authoris conditio Lutetiae, et si quid praeterea nosti de illo. Qua in re si explebis desiderium meum, laetabor.
Huernius si certam spem sui fecisset, fortasse obtinuisset quod petiit. Nocuit ei conditio, si Curatores me dimiserint. Dubio eum eventu illum vocare noluerunt. Qua in re ostendit satis quam non libenter a vobis avellatur. Tum ne ei fraudi sit, danda vobis opera et certe nisi adiiciantur stipendio ipsius ducenti florenis, habebit de quo quaeratur. Nostri iam olim advocarunt, et quidem praeter votum meum, nam praeter opinionem. Huernium maluisse etiam incerta spe. Eum velim meo nomine plurima salute impartias, quando etiam methodo suo me honoravit, pro quo munere illi debeo, et memor ero. Vale. Fran. 16 Martii 1588


2. Augusto *Thuano **Lutetiam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cum edendis Parallelis meis essem occupatus, perlegi tamen telum tuum, quem mihi per Lipsium communem amicum nostrum miseras. Quam magis legi, tam magis placuit. Vetus autem verbum est: Ter pulchrum esse, quod ter lectum placeat. Nec minus epistola tua me delectavit, ex qua cognovi nostri memorem esse in ea gente, quam semper feci plurimi, etiam in ea urbe quae metropolis regni litterarii.


3. Jacobo *fratri suo ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Si vales, mi frater, scias me bene valere cum uxore et familia. Antonium fratrem apud vos esse audio. Vide ne in temere fidem habeas. Discessit a nobis offensus quod non ei daremus quicquid vellet atqui id nobis impossibile fuit in exilio quasi viventibus, et alioqui a re pecuniaria non admodum firmis. De statu tuo aveo cognoscere coelebsne sis an uxorem habeas. Petrus minimus natu domi meae discessit non laeto fato. Ex melancholia in morbum incidit qu.d ei mortem. De me quod attinet vivo in Frisia, ut ex Antonio potuisti discere. Habeo duas filias, unam sex annorum, alteram anniculam, tertiam expecto brevi, nam uxor mea appropinquat partui. Velim scire quo in statu sunt res patrimonii nostri. In pronius condus an aliquando reddes nobis rationem? Spero equidem, ut si te novi mittes etiam interdum ad nos aliquid ex reditibus. Id si facies, praestabo me non ingratum. Antverpiae habitat Nicolaus Stirum[?] cognatus noster. Per eum scribere posses, qui Deus curabit litteras tuas ad Plantini generum F. Raphelen. Is optime novit ubi sim, ubi vivam. Si ad eum pervenerint, non aberrabunt.
Prodit esse in lucem liber tuo nomine directus, quem nunc mitto per Radaeum nostrum, et ut benigne vult accipias rogo. Spes mihi facit ingenta tibi humanitas, quam experti sunt alii, sumus aliquando et nos.
Nec enim vel ignoro vel dissimulo quantum tua mihi anno superiore apud A. Ordi. deleg. suffragata sit autoritas. Huius tui erga me beneficium memor, volui gratus me declare. Quippe qui nihil magis [...] odi ingratitudine. Tua prudentia hunc animum meum si spectabit fortasse munus ipsum non aspernabitur.


4. Justo *Lipsio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Libero fidem meam, Lipsi, et tuam. Nam mitto ecce responsum ad epistolam Thuani, quod si curabis ad ipsum prima occasione, mihi pergratum erit. Si scribes, mone ipsum ut vicissim mihi rescribat. De pace credo vanum esse rumorem, qui hic increbuit. Nam contra res ad bellum, quod Deus avertat, magis spectat. De militum etiam delect. in agro Groningano fama nuntiat, sed non vera ut spero. Hoc tamen pro certo habetur Anglum renuntiasse Ordinibus. Nam in mundo / circumfertur instrumentum renuntiationis, quod tamen quibusdam. Iamdiu hinc taedet exilum, et patriam desidero non minore sane desiderio quam Ithacam suam olim Ulisses. Credo et tuo eodem desiderio teneri. Vale vir claris. et nos ama.


5. J. *Heurnio medico ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Pro methodo tuo, vir clarissime, mitto ecce tibi Parallela mea, pro aureis aerea, vel potius pro thesauro carbones, ut dici solet. Quicquid tamen sit, accipias spero in meliorem partem, et animum dantis respicies potius, quam ipsum donum. De rebus tuis puto te aliquid mandicuisse ex Lipsio. Iam vocatus et medicus Harlinga, et quidem citius opinione mea. Decema maluisset te etiam vocari, sed quia non feceras tui certam spem, cum etiam nonnullos deterreret magnitudo stipendii, alii quasi de te obtimendo desperarent, quod te in summa gratia esse audirent apud Batavos, tum etiam propter rationes expressas in litteris tuis, noluerunt periculum facere incerto eventu, ne si offerrent tantum, quantum petieras, nec te potuentur, ad sibi praeiudicio esset in vocando alio, cui tantum dare nolebant. Vale nosque ama, tibique persuadeto te a nobis amari, coli, observari.
11 Aprilis


6. Hugoni *Donello **Dordracem ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Satis mirari non possum de silentio tuo. Quid? Donellus non respondit ad litteras Drusii! Ad litteras quibus amicissime nuntiatur a Frisiis? Monstri simile itaque adducor ut credam vel interceptatus esse vel adhuc herere in itinere. Parum hoc esset nisi fides mea laboraret propterea. Caeterum de consilio tuo scripsit ad me uxor. Etiam caussam adviecit duplicem. Statum incertum harum regionum, et quod metueres ne idem tibi accideret hic atque in Hollandia. Ad priorem nihil habeo quod respondeam. Nam futura omnia incerta, et quis scit quid tibi eventurum sit in Germania? Ad alteram quod attinet nihil est periculi. Constantiores sunt Ordines nostri, quam ut tam cito moneri possent, neque magna autoritas hostis tui in his locis. Quo cura nisi alias caussas habes, suadeo iterum ut potius ad nos fortasse non poenitebit. Quin gratificaberis uxori tuae, quae non libenter huic discedat. Quod si stat sententia abire, precor tibi prosperum iter, petoque ut meam memoriam cum benevolentia semper colas etc.


7. Kemponi a *Donia ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

N.V.,
Mitto ad te exemplum litterarum, quas heri accepi ab uxore Donelli: unde cognosces meas illi redditas fuisse heri primum: deinde ipsum adhuc ambiguum esse sententiae, quae haud dubie caussa dilatae scriptionis, quam tantopere miramur postremo spem aliquam superesse, imo magnam, si id quod tractatur cum Anglo ex voto succedat. Hoc te latere nolui. Quoniam autem hae litterae privatae sunt, nolim eas publicari. Vale, Musarum patrone, et fave studiis nostris. Misimus ad te Parallela nostra, quae ut benevolo animo habeas, etiam atque etiam rogamus. Sic eum calcar addes ad maiora aggredienda.
12 Aprilis


8. Petro *Meerhautano ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Siles, mi Petre, nec verbum ad litteras meas. Profecto aut in scribendo piger es, aut valde occupatus. Nam cur te oblitus mei decus? Quem sponte ad amicitiam invitasti, eum nunc sperner; non fit mihi credibile. Si te novi, emendabis hanc culpam longâ epistolâ, quam dabis huic foeminae, si ita tibi redebitum. Nam redibit ad nos. Gerobulus hic nescio quid venatur; utinam non ... Delia. Mitto leges scholarum Frisicarum, quae recens prodierunt, ut vides. Suerio, si apud vos adhuc est, salutem a me dices, quem ignotum amo, et a quo amari cupio. Tu me commende de meliore nota. Saluto etiam Hallium, Cochlinum et alios. Salvebis et tu una amicissime Petre. Uxor etiam, quam nunc convaluisse audio.
15 Aprilis 1588


--. Oratio


9. H. *Bellechiero Praesidi consulii regis Ultraiecti ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Etsi eo tempore, vir amplissime, quo praeses Ultraiectinus creatus es, me gratulandi caussa scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feci, quia hactenus deficit, cui commode darem. Postea cum hic senex ad me venisset, facere non potui, quam tibi animi mei gaudium, quod ex dignitate tua percepi, latus indicamus. Namque dubito quin mecum pariter gaudeant omnes boni. Bene sapiens Ebraeus enim e.ehitare iustus, exultat civitas. Hanc sententiam in te competere vir amplis. iudico.
Recte sapiens Ebraeus, quum evehitur iustus, exultat civitas. Hanc ergo sententiam in te iudico competere, vir amplissime, qui bonorum omnium gaudio creatus es praeses Ultraiectinus, ego certe, quum id mihi narratus fuisset, magnam ex eo voluptatem percepi, quam iamdiu testatus fuissem, tibique per litteras indicavissem, si occasionem ad te scribendi habuissem. Nunc quum Damianus Fonckius ad me veniret, sibique litem esse diceret Ultraiecti, rogaretque ut se A. tuae commendarem, nolui hanc oportunitatem negligere. Gratulor igitur tibi, vel potius civitati, consilioque, cui praeses aequissimus obtigisti. Interim ut memor sis Damiani, qui has tibi tradet, rogo. Non petit nisi quod exiguum et iustum est, quo libentius eum tibi commendo, quem scio virum optimum bonorumque amantem esse. Vale, et fave studiis nostris. V.Cl. Theodoro Cantero officiosam ex me salutem, nisi grave.
9 Junii 1588


10. Fran. *Raphelengio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Delectaverunt me litterae tuae, R. in quibus amavi, primum amorem tuum, qui te impulit ut responderes as singulas partes epistolae meae tam diligenter; deinde diligentiam et officium in distribuendis Parallelis meis. Quid dico officium? Beneficium debui dicere, quo nomine non paucissime tibi debere agnosco. Quod scribis nomen meum suspectum esse in aliis castris, non miror. Quibusdam enim ipsae litterae humaniores suspectae sunt. Quamquam neque δογματιζω, neque pertinax sum, si quis meliora. Scis non facile perveniri ad illud verum, quod omnes quaerimus. Sed quid agas? Me Deo quidem datum et omnibus placeat. Nos tuo et similium iudicio contenti, de caeteris non admodum laboramus. Bene Heraclitus Phrysicus, qui summam laudem arbitrabatur placere uni; is esset optimus, qui probaret, uti est apud Symmachum. Parallela Junii nulla ad nos pervenerunt praeter unum exemplar, quo usus sum ad dies aliquot. Postea Crucius, qui utendum mihi dederat, secum illud abstulit. Cur si tibi locutus est, ex eo potuisti discere statum scholae nostrae.
Nunc proceres toti sunt in ex[s]truenda bibliotheca. Iam comitia aguntur. Ad pacem animi omnium inclinant. De Gallia quae narras verissima sunt, sed vereor ut simulata. Nam cum Rex Guisium non detinuit ad se venientem. Sed et peccasse videtur Guisem, qui passus sit regem discedere Lutetia. Expecto avide editionem Romanam, cuique exemplar unicum ad nos transmittas, rogo.
B. agit gratias pro iudicio; ego pro beneficio, de quo supra, quod e memoria non patiar facile excidere. Mitto rursus Paral. exempla. 50, tuae diligentiae illa commendans, sunt etiam meipsum, et omnia mea.
9 Junii 1588


11. Johan. *Fungero **Bolsvardiam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

D.V.,
Cum Hermannus Doman e Dania usque ad nos venisset quaerens conditionem scholasticam, sciremque caeteris fere scholis Frisiae de novo hypodidascalo prospectum esse, de vestra autem dubitarem, visum est ipsum ad vos mittere cum hisce litteris. Peto autem si locus adhuc vacuus est, ne tibi grave sit commendare ipsum magistratui vestro, ut nos eum tibi commendamus de meliore nota. Quae commendatio si pondus habebit apud te, et me ignotum tibi devincies, et collati beneficii in doctum adolescentem, ut spero, non poenitebit. Vale erud. vir et me, quem fortasse non nosti, ama ... .....


12. *Bastingio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Salve a tuo. Quod scribis te aliquoties mihi scripsisse, valde miror. Nullas enim accepi à discessu Donelli. Tu videris cui committas. In me culpa nulla est, qui provocatus semper respondi. Occupor ut in recognoscendis Pro. quae fortasse brevi vulgabo, si tempora id permittent. Nam profecto in diem vivimus, nec certam sedem hic habemus. Pacem non abhorre, imo opto, si non subsint insidiae. Nam quae spes in bello? Omnes incipiunt nauseare, et fastidire praesentem hunc statum. Quamquam etiam in pace pessima nos timere, nihil nocuerit. Paremus igitur nos ad omnem casum, ne quid ex improvisis nobis accidet. Minus ferient tela praevisa. Legati nunc reversi ex Hollandia nuntiant regem pepigisse cum Guisio. Defecisse autem ad Navarraeum Esparnonium; de qua re certius certius quid ex te aveo cognoscere. Etiam rumor hic turbas nescio quas in Hispania esse. Qui si verus est, habebimus parem pro certo: in quam rem ausim pignus quodvis deponere. Sed quid laboramus? Pacem colamus nobiscum id est cum animo nostro. Caetera Deo committamus, qui suos, ut spero, non deseret, ac novit optime quid eis expediat. Parallela mea vidisse te negas. Honesta petitio est. En igitur tibi exemplar; lege et iudica.
26 Julii 1588


13. Petro *Vekemanno [door Drusius jr.:] Haec epistola versis 3us occurrit [= Deze brief komt in drie versies voor] ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Litterae tuae hesterno die ad me perlatae sunt. Ante omnia gratum mihi fuit munusculum tuum, cuius participem feci L. ut iubes, qui tibi gratias agit magnas: ego maiores, ut par est. Maior enim beneficii pars ad me pervenit nihil tale mei ullum. Uxoris tuae mortem non dubito quin fortiter feras. Quid agas Vekemanne? Mortua est, sed mortalis erat. Ita sunt humana. Hac lege omnes nascimur, sed agam tecum pressius. Si charum habebas, cui doleres? An ereptas ex hac valle, ubi te optares esse? Parum adest valle miserarum? An quod ei melius sit? ....d est hoc modo/ita solere. At similem non reperias. Credo hoc vis bonum fuisse. Est quidem, fateor, talis uxor rara, et difficulter invenitur; sed tamen habes quo te soleris. Nam si bona erat vel eam effecisti talem, vel invenisti. Si effecisti, bene est. Venit artifex, qui malam possit corrigere. Habe bonum animum. In una successet, succidet in alia. Si vero invenisti, felix es, et Deo carus. Audi quid noster ille dicat? Qui invenit uxorem, invenit bonam, et elicuit favorem a Domino. Habes ergo Deum amicum, qui, quam dedit, ut abstulit, ita potest aliam dare aeque commodam, nisi forteaque sine uxore esse malis Ciceronis exemplo, qui post repudiatam Terentiam hortantibus amicis ut aliam/secundam duceret, non posse se simul uxori, et sapientiae operam dare respondet. Sed de hac re, qua est prudentia?
Nunc ad reliqua. Frater meus/neque[?] ... .. videris/..t.es. Ego interea testandi animi caussa mitto. Pepigit *, si bene memini, ante biennium aliquot sententias Salomonis, quas scholiis feriis canicularibus mense Iulio aut Augusto illustravi, ita peterat typographo. Eius pactionis sive contractus exemplum ideo desidero, quia Falso detimet peculum fratris mei, nec et solvit quod ex pacto debebat. Vestphalus quidam adolescens doctus, qui Rostochii et Hafniae studuit, quaerit conditionem scho. Si apud vos locus aliquis vacat, quaeso ne gravaris nobis indicare. Qui has tibi dabit, reddet lagerum. Ab eidem accipies Paral. munus parvum ab animo non parvo. Vale. etc.
Ita sunt humana rerum natura et diem fecit et noctem. Sic in hominum vita quaedam prospera sunt, pleraque adversa. Ferendum est quod vitari non potest. In die angustiae si te remissum gesseris, angusta est virtus tua. Et amicum et virum fortem probant res adversae.
Bene sapiens dixit: Qui largitur pauperi, ei non erit egestas. Hoc dictum inprimis competere iudico in vos, qui ex publico benefici sunt erga pauperes adolescentes. Quae beneficientia eo illustrior est, quod eius fructus redeat ad ipsam reipub. Nihil ergo hic perit. Sed redit ad ipsum largitorem/datorem, quicquid impensum. Nam ad usum reipub. tales adolescentes aluntur.


14. Francisco *Raphelengio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Semper gratae sunt litterae tuae, sed hae postremae gratissimae fuerunt, quod additam haberent epistolam fratris mei, pro qua tibi gratia a me habetur. Caeterum respondebo fratri per occasionem. Nunc non licet propter alia negotia. Interim ut resculas ad ultimas quaestiones meas, serio peto. Praesertim si quae adagia Arabica notaveris, nam de phisica quaestione non admodum laboro. Enim calidum et siccum esse scio, et tamen eo flacite maximum hic gelis in hieme. Usus sum olim in Anglia libello Ebraico, cui titulus Proverbia Ben Syrae cum scholiis, in quibus proverbium Arabicum [Hebr.] de quo velim audire sententiam tuam. Scoliastes ita explicat: Non est in toto vile pauper qui sit ita miser, ut est homo perdives, qui non expletur divitiis suis. Oro te mi Raph. ut mihi scribas iudicium tuum de opera. Pro cuius inscriptionem ad te mitto. Socero tuo velim exnuncies plurimum salutem. Vale.
29 Julii


15. J. *Crucio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quando ita voluit parens, parendum fuit. Alioqui de metu quod scribis, tanti non est. Quidam metuisti antequam deberent metuere. Quidam plusquam deberent. Alii metuunt, ubi non deberent. Fateor caussam esse aliquem metus in his locis, sed non prius metuendum nobis puto, quam hostis venerit cum exercitu. Id quia adhuc incertum est, nihil metuimus. Nam incerta timere et se torquere ante tempus, stultitia est. Spero te recuperasse iam praestinam valetudinem, praesertim cum sis in iis locis, ubi aer melior quam in Selandia. Et quamquam remotum te doleo, te seiunctumque a nobis, tamen gaudeo quod sis in iis locis, ubi copia tibi cum aliorum, tum etiam Raphelengii, cuius consuetudine in Ebraicis quotidie proficies. Levit etiam desiderium meum, quod sperem fore ut nos litteris tuis crebro salutes. Quod ut facias quam saepisissime, etiam atque etiam rogo. Vale mi Cruci, et amico communi Raphelengio a me salutem.
2[?] Augusti 1588


16. F. L.[?] *Raphelengio, patri ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Scribi ad te, Raphelengi, non solum fragmenter, sed etiam libenter. Tuas quoque lego semper cum aliqua delectatione: vel hae postremae quum me exhilararunt: ad quas ita respondeo. [Hebr.] ventus est ab oriente fla.. id est eurus sive subsolanus. Nam [Hebr.] Oriens. At R. David dicit Euroaustrum esse. Si hoc dicat errat. Ad.., et nihil aliud ducit, meo animo, quam ventum illum, de quo ibi propheta loquitur Psal. 78, 24, Euroaustrum fuisse. Hoc verum est. Nam si idem diceret duobus illis membris, sequeretur et Eurum, Austrum esse, et Austrum, Eurum. Cum igitur utitur duobus illis nominibus? Quia ventus ille qui coturnires adduxit in castra Iudaeorum, medicus erat inter Eurum et Austrum. Hoc ut significare vocat Eurum, deinde Austrum, sicuti .. Graece idem vocatur Notapeliotes nomine ex duobus composito. Haec mea sententia est, quam velim te expendere. Pro te facit quod Graeci eo in loco vertunt νοτον, id est Austrum pro [Hebr.] et [Hebr.] et fucum pro [Hebr.] Steuchus quoque nescio quo in loco asserit [Hebr.] Austrum esse ventorum caldissimum, sed male, nisi fallor. De editione Proverbiorum meorum delibero, sed nihil adhuc statui: tempora me terrent; etiam sumptus et labores ornari malim si liceat. Cum non licet, inquis? In theatrum productum non possum personam, quam semel suscepi, deserere. In explicatione proverbii Arabici dictam videtur illud [Hebr.] non est. Quid si legamus [Hebr.] hac sententia Pauper non est pauperior divite avaro. Nam avaro desunt omnia aeque ac pauperi cui nihil est. [Hebr.] valet [Hebr.]. An Arabes ea particula utantur vide etc.


17. Hugoni *Donello **Altorphiam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Honesto et docto adolescenti, qui has tibi tradet, non potui, imo nolui denegare, quod a me petiit. Petiit autem ut se tibi commendarem. Commendo igitur de meliore nota. Vixit apud nos, dum vixit, satis laudabiter. Nunc suasu parentis in Germaniam: meo, Altorphiam se conferet, ubi tu esse crederit, cui inprimis cupit innotescere. Quod si insuper aditum aperueris ad familiaritatem tuam, et mihi rem gratam facies, et ipsum, non vulgariter tibi denuncies.
Res publicae haud meliore loco sunt quam erant cum a nobis discederes. Ergo me paro ad omnes casus. Aliquid fortasse praeter spem, nihil praeter expectationem eveniet. Quicquid fueri potest, quasi futurum cogito. Terror c.u. iam fere in risum abiit, imo in irrisum. Terrestres copiae adhuc integrae sunt, quas multi metuunt nec iniuria. Sed fortasse non tentabunt haec loca. Fortasse tentabunt irrito conatum. Haec incerta sunt, ut futura omnia. Demus evententura pessima quaeque, tamen stultum est se torquere ante tempus et miserum esse, quia aliquando futurus sis miser. Tantum de publicis.
Privata bene se habeat. Aucta est his diebus familia prole masculo. Uxor tuam ex animo salutat, ego te, cui extra teli iactum posito, opto ut eveniant omnia ex animi voto. Bene vale.


18. *Raphelengio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register
ˆ ... molesta e... tibi in ..po. versantur philologo nec miror

Quia te occupatum scribis, et credo, non ero molestus. Ne et mihi quoque aliud iam agenti persaepe molesta est talium rerum investigatio. Quid igitur agis inquis. Pudet me eadem volo, quae volueram adolescens, eumque paro ˆ subsidium senectuti. Noli percontari quodnam sit illud subsidium spirite decus; paro bonam mentem. Vide ne sero inquies. Vita brevis, ars vero longa. Tam exiguo tempore, quod tibi superest, parum proficies. Faciam quod potero. Praestat ero incipere, quam nunquam. Recte Salomo, colligit in aestate filius prudens. Nondum aetas mihi tota exacta est. Sed venerit ad autumnum aetas, cur desperem? Multa semina terrae mandantur in autumno. Nulla aetas non idonea est ad discendum. Quo propius ad metam accederem, eo magis animis in rebus te nostis exercendus est. Non est rectum in vivente laborare, postea languori se, desidiaeque dedere medie senectutis aetatis est ut labores corporis minuat, cum augeat. Paullatim ergo id faciamus, conemur saltem. Malus/Nequam est qui male stultus est: pessimus ille de..m, qui sapiens esse cum possit, non vult/addat et hoc. Ad dimidium pervenit, qui bene coepit. Sed satis praeoccupatio. Bene vale. Pudet me eadem velle, quae volueram adolescens, eadem parare De classe quod scribis, legi cum gaudio, sed ne triumphemus ante victoriam. Belli mors Alloprosallos ut Homerus canit, saepe spoliantem iam et exultantem evertit, et perculit ab abiecto. Illud miror, si ad eum numerum redacta, cur opem quaerant a Batavis. Magis metuo ne Princeps, in nos arma convertit velut Anglia. Quid tum nobis fiet?


[18a.] Sickoni a *Deeckema. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

N.V. salve,
Probum est doctorum, adolescentem doctum egere necessariis. Cum igitur hic adolescens alumnus vester, de quo spem singularem concepimus, significaret nobis statum rerum suarum, volui eum vobis commendare: volui, imo debui. Volui, quia dignus est, debui, quia ratio officii id requiret. Quid petat, intelliges. Hoc confirmo aequum esse quod petit. Nam vivendum est ei qui studere velit. Vivere autem non potest, cui desunt necessaria. Si philosophus esset, posset pane et aqua contentus esse, nisi etiam sumptus faciendi essent pro libris et pro vestitu. Quod in studiosos confertur, optime confertur. Redeunt enim sumptus ad rempublicam, in cuius usum tales aluntur. Debetis autem liberalium artium sectatores alere liberaliter. Plura dicemus, nisi putamus supervacuum esse agere caussam litterati apud te, quem scio sponte propendere ad benemerendum de litteris. Vale.


19. [Petro *Vekemanno] ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Post scriptam epistolam typographus noster, cum Disticha Catonis sub praelo habueret, ac Erasmi quandam appendicem propter caussas praetermittere/omittere statuisset, rogavit/sciscitatus est a me numquid habemus e sacris, quod in locum illius appendicis suffici posset. Cui ego, Visne, inquam, aliquid ex proverbiis Salomonis. Voluit, et simul ei descripsi sententias, quas vides scholiis a me illustratas esse. Hoc quicquid est opellae, sub tuo nomine, Petre ornatissime, prodire volui, partim ut esse grati animi qualecumque testimonium, partim ut haberes sacrum aliquid de moribus, quod tuis discipulis ut audio, cum laude praees, aliquando prelegere posses. Quod si tibi tuique similibus/aliisque haec non displicere cognovero, fortasse reliquis sententias hoc modo explicatas brevi in lucem dabo. Bene vale.
Mortua est charissima optimaque coniux sed mortalis erat. Hac lege omnes nascimur. Sed agam tecum pressius. Si charissima erat optima ut dicis, quid doles? An translatam etc. Laetandum potius quod talem uxorem habueras, quam dolendam quod uxorem amiseris. Illud enim munus, utor verbis St. Ambrosii, hoc debitum est. Itaque perfunctus es, quamdiu licuit, commisso tibi foenore. Qui deposuit pignus recepit. Nihil interest utrum abiures dipositum, an doleas restitutum. In utroque enim fidei ambigunt, vitae periculum est. Quod bonum habueris demum est Dei: quod amiseris, debitum naturae. Qui disposuit, recepit. Magis gaudendum quod talem uxorem habueris, quam dolendum quid amiseris.


20. *N. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Audio te ex nimiis studiis in morbum incidisse. Quid tibi vis, mi N.? An studia eo tractus ut te lecto assignat? Valeant litterae si cruciando animo, et non reficiendo mihi se.unt. Curandum est ut sit mens sana in corpore sano. Qua ratione, inquis, id faciam? Ante omnia debes tibi moderari in studiis. Quod hodie non poteris, cras disces. Bene sapiens iuste, benefacit animae sanae, benignus. Qui se benignum aut pium profitetur, eum erga se benignum ait esse oportere. Dementis est aliis benefacere, seipsum negligere. Omnis natura est diligere sui. Debet ergo de se benemereri vir bonus. Nam secundum naturam vivit. Qui se diligit, benefacit corpori suo. Ad bonam mentem facit, si corpori bene sit. Quis hoc dicit? Idem quem modo cotruni sapieris. Vita carnium, inquit, est cor sanum. Vita carnium, id est valetudo. Cor sanum, etiam animus aequus et vacuus perturbationum. Hunc ut tibi compares, debes maiorum curam haberi corpusculi tui. Non habebis, nisi tibi parcas in studiis, nisi modum iis impones. Stultus est partem unam negligeres, ut alteram serves. Non potest servari una sine altera. Qui turbat carnem suam, crudelis est. Cuius hoc est? An de Salomone dubitas? Placeat mihi quaecumque ab eo dicta sunt. Turbat carnem et corpus, qui ei non parcit, qui plus ei arripiant quam ferre possit etc.


21. Joh. *Crucio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Si functio, quam obis, tibi gravis videtur, noli despondere animum. Qum potius, ut palma, contra nitere, et te virum praesta. Nam cui succumbas, cedatque labore tam pio? In die angustiae remissior eris, augusta est virtus tua. Quaeres, unde hoc habeam? Prompsi e nartheciis Salomonis, ut res adversae, ita magistratus virum iudicat. Turpe est iuveni laborem honestam recusare, turpius eo frangi ac debiliari. Quid si graviora tibi imposita essent? Non potest, inquis, quisquam gravius. Ita tibi videtur: sed olim aliter iudicabis. Non consuetudo, quod nunc grave putas/iudicias, bene reddet. Ne dubita. Qui has a me accipiet ad te perferendus homo Gallus est, spoliatus ab Oterdamensi praesidio. Rem omnem tibi exponet. Eum vestris commendo, si necesse est commendare Christi exulem, qui vobis per se debet esse commendatis. Si minus nos praestitimus quod potuimus. Expectabam a te aliquid novi, sed frustra remitto ad Lydium, quem nondum vidimus. Si quid erit, per notum significa. Nosti quem sim talium rerum avidus. Bene vale. Te nobis in ore, in oculis esse scito.


22. Petro *Vekemanno lud. litterarii apud **Amste. moderatori

Litterae tuae hesterno die ad me ... Vide: De Quaesitis 117


23. Arnoldo *Cornelii ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Annus est aut eo minus cum Aldegondio significarem Concordantias penes me esse, ac rogarem ut earum usum mihi concederet ad tempus. Si tamen opus haberet, significaret verbulo, me ei statim remissurum esse. Harum litterarum fiducia eas apud me hucusque retineri. Nec est quod te pudeat appellationis, cum culpa, si illa est, non in te, sed in ipso resideat, qui eas non repetierit. Ergo nunc fidem habero et meam et tuam, et quoniam ad te scripsit, malui Delfos mittere, quam Dordracem. Per me autem licet ut ei narres non, ut questa est. Non enim me pudet more huius. Pro usu hac habeo gratiam. Si quid vicissim in labris meis erit, quod tui usui esse possit, non experieris me difficilem. Inter bonos bene agier oportet. Vale, et nos ama, qui te amamus.
13 Octo.
Litteras tuas accepi primum 12 Octo. Rescripsi postridie.


24. *Veckemanno ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Utor facilitate tua Veck., cum per Lydium operam mihi tuam obtuleris in comparando uno haspanico. Mitto igitur corbem, cui velim includi vasculum octo aut decem, vel, si placet, duodecim amphorarum, adiecto/iniecto ferro aut stamine, quod funibus devinctum eos arceat, qui omnia in navibus communia habent. Quicquid expones pro vino, refundet nauta, qui has tibi dabit. Sic enim cum eo conveni. Non morabor occupatum in nova uxore, quae si ex animi sententia obtigit, gaudeo et gratulor. Bonum et optabile est uxor, non simplicita, sed εξυποθεσεως, si videlicet bona sit. Nam malam quis optet? Quamquam et mala interdum datur viris bonis, in qua suas exerceat virtutes. Vale.


25. Nobilibus atque amplissimis Ordinum Fri. *Delegatis ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Qui ut feliciter huic nobilissimae provinciae praestes: ita ut in posterum felicius eam regatis, et nos optamus, et vos conari debetis.


[25a.] Econi *Isbrandi ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Qui primum ad aliquem scribunt, vir ornatissime, solent se multis verbis excusare: id ego nec quoque mihi faciendum putamus (prius enim ad te scripsi nunquam) nisi verent ne hos ita interpretaveris ac si diffiderem humanitati tuae: quid facere eo minus debeo, quia expectus sum olim non semel benevolentiam tuam: insuper constat mihi quo sis animo fuerisque erga litteras, eorumque studiosos. Ea res mihi spem fecit fore ut in optimam partem accipieres quod nunc a te peto. Peto autem ut Am. vir. Ord. vestrorum delegatis de meliore nota commendes Hermannum Doman. Is est qui tibi has litteras dabit: cuius mentionem apud te comperrime admodum fecit ornatis. v. Elardus Reinalda. Hic Hermannus ad nos venit sub initium Iunii. Primum et spes facta est conditionis alumnis scholasticis. Cum id non succederet, commendatus fuit. Am. v. quibus immortales agit gratias agetque dum vivet, etc.


26. Econi *Isbrandi Ord. Fri. a secretis ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Qui primum ad aliquem scribunt, praestantissime Eco Isbrandi, solent se multis verbis excusare, petereque ut audaciae suae ignoscatur. Idem ego quaque mihi faciendum nunc putarem (prius enim ad te scripsi nunquam) nisi vererer ne hoc ita interpretaturus esses, ac si diffiderem humanitati tuae: quod facere eo minus debeo, quia expertus sum olim non semel benevolentiam tuam, insuperque constat mihi, quo sis animo, fuerisque semper erga litteras, earumque studiosos: e quorum numero est Hermannus Doman, qui has tibi dabit, quem nuperrime admodum commendavit tibi vir ornatis. Dr. Reinalda. Quare non necesse de novo eum commendare. Nec amplius quicquam petit. Tantum optat ut in stipendii solutione habeatur ratio eius temporis, quod iam effluxit, ex quo hic apud nos fuit. Fuit autem a mense Iunio, usus mensa Oeconomi, quae infima est, ac tertia dicitur. Nolo quicquam cuiquam praescribitur; sed tamen hoc dicam posse ei subveniri sine novis impensis. Quomodo, inquies? Dicam. Usus est hactenus infima mensa. Satisfiat Oeconomo pro tempore quod praecessit, festum omnium sanctionum, sed ea conditione, ut posthac transeat ad secundam mensam. Ita redibunt ad vos decem Carolei, nec plus multo impendit. Plura adderem, sed nolo gravissimas tuas curas diutius destinere. Vale prudentissime et amicissime vir, nosque ama, qui te amamus, imo reveremur et observamus. Commendo me A. col. cui tu a secretis.


27. Lucae *Trelcatio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quamquam vetus mihi tecum notitia, doctis. Trelcati, tamen hactenus ad te non scripsi. In caussa fuit, quod nihil haberem scriptione dignum. Nunc scribo, et simul mitto theses theologicas, quas te expendere cupit is, qui eas mihi dedit. Dedit autem et mitterem, avidus iudicii tui, in quo ne ipsum fallas, etiam atque etiam rogo. Libera saltem fidem meam, ut sciat te accepisse. Dicam quid mihi videntur. Sicut historia quaedam in iis, quae mihi non placent. Nam quae contra libros apocryphos adferuntur, partim dubia sunt partim incerta, ne dicam falsa. Non celavi. Male etiam sentit de autore Ecclesiatico, quem ego scio animum fuisse, interpretem vero nepote.que. Clara est hac de re sententia in praefatione interpretis. Nam altera illa praefatio me non movet. Simpla eum a Huernio nescio quo, nec extat in libris Latinis. Sunt alia, de quibus malo tuum iudicium audire, quam meum scribere. Vale. Salutabis collegas mihi notas, nominatim Lipsium et Huernium. A te peto ut litteris tuis me aliquando revisas. Nec deerit unquam argumentum, quod ut vicina Gallia uberrimum hoc tempore suppeditabit. Ite[ru]m vale, meque mutuo dilige.
Aliter
Quantum memoria repetere praeterita possum Trelcate, nemo est mihi amicus in his locis antiquior. Viximus una, ut scis, et simil studuimus. Ea res fecit ut non verear ad te scribere, quid mihi scribendum est. Has theses cupit a te expiendi is, qui eas mihi dedit. Dedit autem ut mitterem avidus iudicii tui: in quo ne ipsum fallas, etiam atque etiam rogo. Coler saltem fidem meum etc.
13 Feb. 1589


28. Everardo *Reidano ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Conveni Reinaldam de Zonara, uti petebas. Respondit se habere, licereque tibi eo uti, si velis. Adiecit se brevi ad vos venturum (negotia enim sibi esse Leowardiae) ac allaturum eum tibi. Hoc scire a me te volui etc.


[28a.] I.M. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Si vales, Iodoce; ego non optime valeo. Catarrhus est ex vento, qui me hactenus domi continuit. Mitto quae abs te commodato acceperam, pro quibus habeo gratiam. Reidano salutem ex me diceque nise grave: et a Reinalda, dicere ei uti Zonara, quamdiu velit: quem misisset, nisi ei decretum brevi ad vos. Habet enim negotia Leovardiae, ac mavult ipse adferre quam per alios mittere. Hoc ei dices, ut sciat mihi curae fuisse, quod iniunxerat. Vale, et nobilem virum Nicolaum Utenhovium cum uxoribus, tua et illius, amanter a me et a mea saluta. Novi nunc nihil est. Ubi quid erit, faciam te participem. Reidano remitto libellum, quem mihi legendum dedit; cui gratiam pro eo nostrae ..sae. Iterum vale.
21 Feb. 1589


29. Lucae *Trelcatio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Accepi litteras tuas per nautam, sed apertas, nec adhuc rescire potui, quis aperuerit. Itaque vide in posterum, si scribes, cui tuas committas. Nam tam scriptio tua mihi grata, quam admonitio. Nam inde collego te legisse specimen proverbiorum meorum, quod transmissurum. Iudicium quoque tuum mihi gratum fuit, quamquam non per omnia tibi assentior. Nam scire oportet me proverbia scribere, quae plerumque sumpta a vulego ad varios usus accomodantur. Patere, quaeso, ut libere tecum agam. Notas quod dixerim proverbium illud Ubi cadaver, ibi aquilae, accomodari posse in haeredipetas, et satis esse ais mentem authoris proposuisse et exposuisse, nec satis religiose sacra alio detorqueri, quam quo respexit meus authoris. Haec a te bene et prudenter dicuntur. Sed, ut maneamus in proverbio nostro, dic sodes, quem putas eius autorem esse? An Christus? Falleris. Christus a vulgo semper sit ut pleraque alia, qui illud iactabant in heredipetas, et defunctorum bonis inhiantes. Egeregie vero illud accommodavit ad se et ad pios. Se cadaveri similem fecit, ut significaret non nisi per mortem suam non pervenire posse ad haereditatem regni coelorum. Pios aquilae comparavit, ut admoveret eos, si omnino haeredis esse cuperent vitae aeternae, quae bona sunt a Christo proprie nobis relicta, ut se aggregarent ad se, cuius morte redimendi essent. Christus ergo cadaver est, haeredipetae sunt fideles: bona, quibus inhiant, vita futura. Iam ut consequamur aggregare nos debemus ad Christum. Hoc qui non iudicat in explicatione huius prevorbii, nihil iudicat. Iam vero quod ais non satis religiose haec sacra alio detorqueri posse, nescio an hoc iis, quibus pectus sapit, persuadere posses. Notum tibi pro. illud: Adversum stimulum calces. Id Christus usurpat pro Deo resistere. Sed cur quaeso non liceat alio transferre? Ut si quis admonere velit non esse lacessendos potentes, et eos qui vitae potestatam in nos habeant. Mihi certe nunquam religio erit hoc sensu usurpare, ut quod apud Salomonem, nubes abs que pluvia, ausum torquere et accommodare ad minas manes, quamvis Salomo tantum exponat de eo, qui non praestat, quod promisit. Talia inumera sunt quae brevitatis gratia mitto: et scis tu optime pleraque ex his trita esse in usu profano. Nos autem non sacra tantum collegimus, sed quaecumque in Ebraeorum aut Chaldaeorum scriptis invenire potuimus. Haec breviter ad breviorem tuam epistolam. Nam quia te occupatissimum scribis, ut etiam credo, non audeo plura. Vale vir eruditissimus, et nos, ut coepisti, amare perge, teque rem gratissimam mihi facturum scito, si plures eius generis litteras ad me dederis.
20 Aprilis 1589


30. *Raphelengio patri ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Non credas, me Raph., quam mihi iocunda fuerit postrema tua scriptio. Nescio utsi plus dabeam tibive an Lipsio, cuius iudicium semper feci facioque plurimi. Sed ut ad singula respondeam de grammaticis libellulis nostris facies ut tibi videbitur. Tuo iudicio volo ut stent aut cadant, tibi scripti sunt. Quod ad proverbia nostra spectat, scito consilium nostrum fuisse non tantum proverbia scribere, sed etiam comparationes sacras. Eas commiscui cum proverbiis, quas fortasse satius fuisset seorsim edere. Hoc in ipso titulo indicabo. Scis autem omnium optime nomen [Hebr.] latissime apud Ebraeos patere. Nam praeter proverbia etiam parabolas significat, et metaphoras, et comparationes sive similitudines, quod ipsa etymologia etiam declarat. At Lycio similis proverbiale non est. Dubito, quia similia reperio apud Erasmum et Iunium. Scaliger quoque, quem Lipsius tanti facit, proverbium esse dicit. Magna ut mare. Si recte, erit etiam proverbium amarum ut absinthium, et quae alia sunt in divinis libris. Huius generis est, sicut Licium. Nam vis horum verborum, aper vel rapax ut lycium, sicut dicimus, vestimenta eius sicut nix, intelligitur alba sicut nix, quod a Junio inter adagia relatum. Ego tamen proverbia haec esse nam affirmo, quamquam sub nomine [Hebr.] comprehensa, quod interpretes proverbium redeunt. Ignoscat mihi Lipsius si mihi barbare explicanti, abuti contigat aliquando vocibus Latinis. Nam et Testamentum nos usurpamus pro foedere, et astratiam pro cantione, et carnem pro homine. Sic proverbium aliquando dicimus, ex usu verbi Ebraici metaphoricam locationem. Nunc de his satis et[?]/est[?] de loco Arnobii pedibus eo in sententiam Lipsii, etsi Iunius aliter sentiat. Vide quaeso adagia ipsius. Ipsum Arnobium inspexi. Firmat Lipsii expositionem. Illud tamen notandum quando quis hoc modo aberrat a scopo eum qui cadit, inmerentem cadere, atque ita pro altero supplicium ferre. Sed delebo nihilominus cum Eribuli[?] testimonio, quia integrum it adhoc est. Nondum eum quicquam excusum, eo quod typographus charta destituatur. Interim habetur gratia Lipsio, et tibi, qui mihi eus iudicium feceris. De limaribus, quas dixi meretrices significare, autores habeo viros graves, viros magnos. Scaligerum dico et Dalecampium. Scaliger, nisi fallor, Plautum testum citat. Dalecampius Varronem. Varronis locus est de lingua Latina lib. 6. citantis ex Plauti Cistellaria non quasi ut haec sunt he.., limares li...dae. Neque tamen Lipsii sententiam damno, neque meum est arbitrium agere inter tantos viros. Posterie loco mones ut brevitati consulam, faciam; sed aliquid dandum vulgo. Nam iamdudum male audio propter brevitatem apud nonnullos. Sunt etiam, praesertim in his locis qui breviter scripta contemnunt. Praeterea scripsi pleraque ista adolescens, quae nunc m.tare non est animus. Ideo etiam stylus non per omnia sibi similis erit. Nam aetas provectior ut iudicio magis valet, ita minus luxuriat. Denique quod mones ut opus absolutum edam, parebo lubens, si modo valetudo et tempora id permittent. Quod reliquum est ut commendo me precibus vestris et ut me ametis constr..ter, etiam atque etiam rogo. A Trelcatio accepi literas, quibus nunc respondeo. Salutabis a me omnes amicos, etiam uxorem. Aelianum de animalibus diu quaero. Si habes significe quaeso, ut potius mitte ad Radaeum nostrum.


31. Johanni *Taffino ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

R. vir,
Ferreus omnino sim, si non amem epistolas tuam, indicem amoris sinceri ac vere christiani. De proverbio Ubi cadaver, ibi aquilae, scripsi Trelcatio, videri sumptum a vulgo, ut pleraque alia, quibus usus Christus. Alioqui proverbium non esset, sed allegoria tantum. Significat autem quemadmodum verum temporalium haeredes se aggregunt ad corpus defuncti, sic aggregare et debere ad Christum, qui haeredes esse cuperent aeternae vitae (quae sola haereditas est a Christo nobis relicta) quam nisi per fidem, morte ipius intervenerente, consequi nemo potest. Ita mihi videtur. Sed fueri potest ut fallar. Ideo plus tribuens vestro, quam meo iudicio, statui quaedam eo loco mutare, deletis etiam verbis glossae ordinariae, cum sciam quosdam offensos voce corporaliter. Quod ad similitudinis attinet, scire debes proverbii novum Ebraicum quod est [Hebr.] late patere. Nam non solum similitudines, quae est propria verbi significatio, sed etiam metaphoras et allegorias comprehendat. Eas separare a veris proverbiis difficile est, propterea quod saepe proverbiis cuncta sit comparatio.


32. Johan. *Verbequio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Periisse litteras meas priores ad te sane doleo. In iis fuse respondi ad quaesita de V. quae non vacat nunc repetere. Ad alia nec respondebo. Mensarum ratio ad Germanorum aliquod principum exemplum instituta huiusmodi est. Ordines domum ex publico praebent, in qua Oeconomus, et praefectus morum. Mensae autem tres sunt: Prima, media, et infima. In prima et media excipiuntur honestiorum filii; in infima pauperum. Media est 40 flo. 1. 50. 3. 30 ita conveniunt adolescentes cum Oeconomo. Reliqua Ordines supplent. Cubiculum quisque sibi in urbe parat. De paedagogo nihil suadeo. Tu cogita. Parvo pretio hic parari potest, quod multi sint adolescentes docti, a re familiari non admodum firmi qui gauderent, siquid tale obtingeret. Si res tuae ferrent ut huc venire posses, mensae illae scio tibi non displicerent. Certe pro 40 aut 50 florenis melius ibi excipiuntur, quam apud cives possent pro 80 aut 100 etiam. De me quod attinet, si veneris, volo utaris hospitio meo. Ni feceris, audies male. Scribe quaeso, scribe, siquid erit, et exple animum meum avidissimum talium rerum. Ante omnia scire velim quaenam civitates recens ad regem defecerint. Ita me velim ames, ut optimam spem recepi de statu illius regni, modo ne aemulatio suboriatur inter reges.


33. Joh. *Witgifto archiepiscopo **Cantua. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quod te non fugit, presul amplissime ac domine venerandissime, varia ingenia nostro aere exercuit. Quidam versibus eam expediturum persecuti sunt descripserunt; alii prosa oratione. Unus apud nos fuit e numero theologorum, qui ad Psal. hanc historiam accommodavit. Hanc opellam, cum pia et sana esset, volui ad te mittere, quod iudicarem non ingratum tibi eam fore. Simul etiam occasionem hanc sumpsi ad te scribendi, cum se offerret per quem commode mitterem, quod rarissime contingit: aliqui saepius ad A. tuam scriberem. Nam quae in me contulisti beneficia, ea herent adhuc fixa animo meo, et herebunt, dum vivam. Te rogo ut si agnoscis in nobis aliquid dignum tua benevolentia, quam ante tam liberaliter expertus sum, eam nunc porro continuare digneris.


34. Doctori *Copcoti ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Doctis. vir,
Cessatus est hactenus nimium diu tempus ut redeamus in viam officii. Non credas quam mihi grave fuerit silentium tuum, cuius caussam excogitare nullam possum/potui, nisi forte siluisti fiducia amoris, aut dulcedine quadam cessationis, ut mihi interdum contingit. Nam ut negligentur te id fecisse credam, aut oblivionis, non possum adduci. Mitto ad te lucubrationes cuiusdam theologi nostri in Psal. accommodatas ad expeditionem Hispa. classis; quod singulare Dei beneficium potius seculis, meo iudicio et ab omnibus, Helebrandum est. (Non dubito quin eius generis apud vos satis magna copia sit, sed tamen exoticae merces gratiores solent esse.) Misi easdem lucubrationes ad archiepiscopum, cui me velim de meliore nota commendes, si adhuc ibi eris.


35. Nicolao *Utenhovio V.N. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cum a Cl. V. Bodlaeo salutasset me Anglus quidam, ac per eundem eo scripsissem, vir nobilis., litterae mihi dantur a te, quibus dupliciter sum delectatus, et quod de rebus tuis me certiorem facerent, et quod amicissimi epistolam inclusam continerent, quem gaudeo sane memoriam mei cum benevolentia colere. Viximus una Oxoniae iocundissime ante annos plus minus sedecim. Itaque hoc tibi debeo, quod veterem amicum quasi de novo mihi conciliaveris. Nam ab eo tempore nullas litteras abs eo accepi. Fecisses mihi rem gratam si hac iter faciens me non solum salutasses, sed etiam apud me diversatus fuisses, quod spero te facturum in reditu, et ut facias etiam atque etiam rogo. Qui hasce tibi dabit, Gandavensis est, et ecclesiastes, quem velim tibi notum esse, quod etiam videtur valde cupere. Quocirca excipies eum non modo ut popularem et conterraneum, sed ut tui nominis studiosissimum, cui velim etiam exponas si quid erit rerum novarum ex Gallia. Nam rumor hic de colloquio pacificationis, et aiunt legatum Pontif. offensum discessisse. Fabulae, credo; sed tamen si vera aut falsa sint cuperem ex te scire, nisi id tibi grave futurum est. Quae addis de lite, et mulcta imposita parti adversae, ea cum voluptate legi, quippe faveo dignitati tuae, ut qui maxime; in quo dicto epistolam claudo, et te Deo, me tibi commendo. Rogamus interim ut salutes meo nomine Iodocum architectum cum uxore.
3 Novemb. 1589


36. Theodorico *Voegelsangio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Credo te memoria tenere, me hac aestate et coenatum esse tecum apud illust. et gene. comitem Guliel. et à coena pluribus tecum locutum esse de professore matheseos, cum tu diceres si aliquem scires, qui eas disciplinas cum laude docere possit, daturum te operam ut ei locus esset in hac schola. Hoc videbaris mihi dicere ita serio, ut significationem dares nihil te potius expetere, cum etiam intelligam te in ea arte/ iis disciplinis non vulgariter versatum esse. Ea res effecit, ut non veritus sim ad te scribere, quod mihi scribendum esset.
Franciscus Nansius vir olim clarus et magnus in sua reipub. filium habet doctorem medicum
Credo te memoria tenere, me hac aestate et coenatum esse tecum apud illustrem et generosum comitem Gulielmum, et a coena pluribus tecum locutum esse de professione mathematica, cum tu diceres daturum te operam, quantum in te est, ut ei arti locus aliquando obtingere esset in hac schola. Hoc videbaris mihi adeo serio dicere, ut significationem dares nihil te potius expetere; ac credo ita esse cum etiam intelligerem te in iis disciplinis non vulgariter versatus esse. Hanc ob caussam non fui veritus ad te scribere quod mihi scribendum esset.
Franciscus Nansius vir clarissimus, qui non ita pridem ex nomine vobis innotuit, filium habet doctorem medicinae, in mathematicis disciplinis egregie institutum, adeo quidem ut eas cum laude publice profeteri possit. Rogatus autem sum ut eum vobis commendarem, et quanquam. Rogatus igitur ut eum velis de meliore nota commendarem, nolui officio meo deesse. Commendo igitur viri doctissi. et intergerri. filium, tibi praesertim etc.


37. Illustri ac generoso etc. [In: Proverbiorum classes duae, 1590] ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cum Oxoniae litteras Ebraicas profiterer, quae est Academia Angliae, atque adeo totius Europae, ut vetustissima, ita celeberrima et amplissima, illustris ac generose etc., coepi colligere/ colligebam proverbia aliquot ex scriptis Ebraeorum. Cum degeat ut collegissem, misi ad cl. v. Ian. Hum. lust. eius Academiae vicecancellarium, ut vocant: qui ab eo tempore non destitit me hortari ut in eo instituto serio pergerem. Fecit idem Petrus Villerius theologus et philosophus acutissimus, rerumque civilium perquam peritus, qui postea patruo tuo Hen. comes non solum a concionibus, sed etiam a conciliis fuit. Uterque insuper ad edenda ea, quae tum collegeram per litteras ut etiam alii quamplurimi, quorum nomina recensere incitabat. Agebam tum animum longum esset, aetatis vigesimum, aut eo plus, cum labor noster quadriennii spatio, quo vixi in ea Academia, quam dixi, ad ad iustum numerum excresceret proverbiorum, quae descripta a multis, nominatim ab integerrimo et doctissimo viro Lucae Peenio, et a multarum linguarum supra vulgus perito Daniele Dedierico, per manus studiosorum ad lacum Lemanum in Sabaudiam usque perlata sunt. Pares fecit, ut cogitabam serio, de labore meo augendo et perficiendo, ac aliquando in communem utilitatem publicando. Sed variis curis impeditus, ac fluctibus rerum adversarum tantum non obiectus, cum etiam haec studia quasi eorum pertaesus abiicerem, ac ad iurisprudentiam animam applicarem, parum aut nihil negotium processit. Tandem in haec loca ab A. vestris vocatus, et etiam nactus vestra benignitate quantum ad has res opus/satis esset, itemque typographum virum diligentissimum, et artis suae peritissimum, post edita opuscula varia, visum/decretum est tandem et proverbia mea edere, ad hoc me inflammante inprimis ornatissimo, candidissimoque, et multae eruditionis viro Martino Lydio, quem si meum εργοδιωκτην appellem, fortasse non mentiar incitavit me ad eandem editionem collega quondam vester vir eruditissimus et proverbiorum, ut dicere solitus est, studiosissimus E. Igitur egi cum typographo de charta, cui etiam pecuniam dedi, quantum sufficeret in quinquaginta folia. Nam iis comprehendi posse iudicabam quaecumque tum collegeram. Sed in progressu operis, cum numerus proverbiorum sub manu cresceret, comperi ne sacra quidem omnia iis foliis contineri possent. Erat autem decretum/primum sententia promiscue omnia edere, et sacra cum profanis permiscere: quam postea mutavi, secutus autoritatem cl. et reverendi v. Ioh. Taffini, qui me per litteras submonuerat ut sacra a profanis separarem.
Classem tertiam (in qua expliciuntur proverbia Theologorum veterum, et Ben Syrae; item proverbia Thalmudica et Rabbinica, nec non Chaldaica, Syriaca, et Arabica quaedam) nunc edere propter certas caussas non potuimus licet maximopere id cuperemus, quoad/cum existimaremus gratiorem eum futurum iis, qui vera proverbia desiderant, qualia fere omnia sunt in ea classe, quae edetur seorsim alio tempore, si Deus permiserit.
Classis tertia (in qua etc.) editur alias Deo volente seorsim. Nam hoc tempore propter certas caussas eam dare non potuimus, licet summe id comperemus. Persuasi gratiorem futurum iis, qui vera proverbia desiderant, cuiusmodi sint ferme omnia, quae in illa classe.


Ad lectorem

Admonendus es, lector, proverb... Vide: Critici sacri (Lond. 1660) VIII, 1593sqq.


[37a.] Everardo *Reidano ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Qui has tibi tradet, vir prudentissime, dabit exemplaria Proverbiorum meorum duo. Unum in albis pro te, alterum compactum pro domino, cui me


[37b.] Everardo *Reidano ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Veniunt ad te Proverbia mea, vir prudentissime, cum bona spe fore, ut benigne et humaniter excipiantur. Quod si fiet, laetabor. Sin, tamen fructum capiam ex iudicio tuo, si eius me certiorem reddere non gravaberis. A quibusdam beneficium malis, ab aliis iudicium. Mihi beneficii loco erit iudicium tuum, qualecunque fuerit. Scribe igitur quid tibi videatur de hoc genere argumenti, quod huiusmodi est, ut augeri quotidie possit, et sunt mihi domi, quibus accessio fuere potest his nostris non poenitenda. Quae simul nunc prodiissent, nisi obstitisse res angusta domi. [gedeelte doorgehaald] Quod si fiet, laetabor. Sin, tamen fructum capiam ex iudicio tuo, si scripseris quid tibi de iis videatur. Peto autem qualesque sunt, commendes


[37c.] Carolo a *Roorda ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Veniunt ad te proverbia mea, vir clarissi. cum bona spe fore ut benigne et humaniter excipiantur. Quod si fiet, laetabor. Sin, tamen iudices erunt animi erga te mei: quem tibi hoc qualisque dono notum et testatum esse volui. Pergratus erit, si intellexero quid tibi de hoc genere scripti videatur et non sapiat ad palatum tuam.


38. Econi *Isbrandi ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Pru. V.,
Cum de benevolentia tua mihi constaret, non dubitavi ad te scribere quod mihi scribendum esset. Mea interest atque etiam vestra, nihil esse in proverbiis meis, quod iure culpari possit. Cum igitur typographus, ad quem exemplar miseram, in quo errata niter excudendum notata erant, quaedam omiserit, vastum est de iis te commonefacere, et per te caeteros, si qui forte erunt in collegio qui haec nostra legent pag. 10 ubi est, in longuique tempora delatas irim, debor legi, delatum iri.


39. Sickoni a *Dekema ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quod te non fugit S. a De. saepe inter scribendum manus aberrat, interdum inversi et at huic nullum peccatum sit, correctissime scripta pervertunt aut operae praelo adstantes, aut compositores litterarum. Unde sit ut nullus liber prodeat sine mendis. Solent autem typo. qui diligentiores sunt, menda illa corrigere, et iudicem ex iis conficere. Id quod et a nemine factum. Sed omissa in prioribus libris nonnulla, quae addi velim ex aliis. Id faciet libentissime is, qui hasce tibi dabit, si modo codicem tuum ad ho...lam ei concedere velis. Quod ut facias, etiam atque etiam peto. Nam hoc in se recepit. Pro clausula spero te ex iis esse, qui de meis laboribus non male iudicant. Id si est, laetabor etc.


40. Joh. *Crucio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Gratae mihi fuerunt litterae tuae. Gratior animus, qui te scribendum impulit. Ceterum nimius operoso te excusas de silentio, quod quamquam mihi grave fuerit, tamenque accipio excusationem, sed ea lege ut posthac tanto diligentior sis. Hoc tibi persuade, quicquid a te venent, quorumque etiam tempore venerit, semper mihi gratissimum fore. Quod tecum communicatus sit libellus noster de litteris Mosche Vechaleb, gaudeo factum. Alioqui ipse fecissem. Soleo ego talia minutias appellare. Appellent illi quisquilias. Quid refert dummodo sciant, sive istis quisquiliis neminem unquam recte intellecturum textum Ebraeum. Quod ipsi pariter mecum agnoscerent, si harum rerum periti (intelligentes) essent. Dicam amplius et vere dicam, talium quisquiliarum plenas esse annotationes Bezae in Novum Testamentum. Sed quid facias talibus studiosis, quibus etiam ipsae di..ae litterae sordent, cum etiam sui amaricium male olent, iuxta proverbium. Contemnamus istos, mi Cruci.
Ad me quod attinet, ego in tuo, aliorumque bonorum et doctorum iudicio penites acquiesco, memor dicti illius, Regium est cum feceris bene, audire male. Vale et nos ama. Salutem meis verbis ascribi velim socero, itaque uxori lectatissimae foeminae, quamquam mihi ignotae. Socero scripsi per filium Bedelli vestri. Amici, quos salutasti, te vicissem salutant, et precantur omnia fausta in novo matrimonio.
15 Februa. 1590


41. Jacobo *Regio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Accepi litteras tuas, Regi charissime, scriptas 15 Octob. an. 1589, ex quibus intellexi serius ad te pervenisse eam epistolam, quam dederam puellae cuidam quae hinc in Angliam proficiscebatur, sed postea, ut audio, diu haesit in Batavia, non ausa se committere periculo maris.
Interea nostri reperunt aliquot munitiones hostium circa Groningam. Quo successu irritatus hostis dicitur misisse ad haec loco Hispanorum vexilla 20, praeter Germanos et Valones, de quorum numero nihil dum certo habeo. Haec narro, ut scias res nostras non esse eo loco, quo tu existimes. Quid metuam, iam scripsi. Neque tamen despero, nec de migratione cogito, nisi saevior tempestas coegerit. Frisii me satis bene habent. Deus det, ut diu possint. Querela tua de litteris et iusta et vera est. Iacent plane in stu..io contemptu, et iacebunt, dum princeps aliquis eas erigat. * Mitto ad te aliquid ineptiarum mearum; de quo velim audire iudicium tuum, ut de aliis meis scriptis, si quae fortasse ad manum tuas pervenerunt. Fac quod olim adolescenti fecisti, mone libere: nulla re magis me tibi devincies, ita velim mihi Deus ferveat[?]/foveat[?], ut hoc ex animo loquor. Ab Ascanio accipies quid debeo haeredibus Peenii. Sunt duodecim solidi sterlingici aut eo plus. Nam non bene memini, nec epistola Peenii erat in promptu, cum haec scriberem. Ceterum excusa me, sodes, de mora. Certe non mea culpa accidit. Biennium est cum darem eam pecumiam cuidam amico Anglo: sed is postea reddidit, mutato consilio profectionis. Ab eo tempore defuit occasio mittendi, tum etiam post obitum amici nescui ad quem nummi mittendi essent. Saluto ex animo * Vale in Domino, amice ac frater colende.
18 Februa. 1590.
Nunquam erit magnus, cui istae minutiae non magnae.


42. Francisco *Raphelengio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Non esse me valde solicitus de verbis, vel proverbia mea testabuntur, in quibus observare licet non indiligentem negligentiam. Scite Augustinus, bonorum ingeniorum clara est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quod enim prodest clavis aurea, si aperire quod velimus non potest? Aut quid obest lignea si hoc potest? Aut quid obest lignea si hoc potest? Quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. Sic ille: ad quam partem assensionem meam flecto, et Lipsii iudicium probo; quem scio non offendo, quibus alii multi offenduntur: in quorum sane gratiam mutavi. Quidam usitant, cum in dictionariis et Gellium dumtaxat invenimus usitor; quod etiam analogia postulare videtur, tanquam fragmentationum abutor. Ceterum usito/usitat non semel Gulielmius. Neque dubito, quin ex probato scriptore desumpserit. Idem usitor usurpat αυτοπαθως, ut cum ait, susum et sursum promiscue usitari, nam haec valet, usurpari. De quo velim plenius edoceri, et autorem iudicari, ut habeam quo os occludam iis, qui talia reprehendunt. Denuo, inquies, obtundis? Agnosco, et si hoc tibi molestum, posthac non faciam. Hoc tamen scribe, et exple desiderium meum. Accepi pecuniam pro Bibliis. Quid ea faciam? Mittamne, an manebo responsum de Thalmud. Significa, sodes. Interim moneo, iusta apud tuos ut concordantias Ebraicas mittant. Nimis eum inutilae sunt, quibus utor a te, et pudet tam diu. Sed quid? Animusne tibi recuditur Sirachidem! Valde desideratur. Si recuderes, probarem exemplar Camerarii, cui posses addere novas notas, aut, si non vacat, me vide: cui putes talia sine labore nasci. Falleris. Falleris, et si me propius nosses, aliter sentires. Post scriptas litteras, quas Aegidio dedi, allatum est huc Theodori testamentum ex postrema editione. Si tame venale habes, nihil nocuerit opinor nos scire. Crucio rescripsi per Radaeum, a quo etiam exemplar accipiet Proverbiorum. De quaestionibus adhuc delibero. Quidam suadent, ut quae ad dictionem Ebraicum faciunt, uno volumine iunctum edam. Quod fortasse faciam, et addam multa, si imo et valeo. Saluta Lipsium, Nansium, et tu salve a me cum uxore.
14 Februa. 1590


43. T. *V. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Dies iam agitur sextus, vir clarissime, cum ad nos primum venit editio postrema T. tui. Inspexi obiter. Vidi inter alia et nomen meum, de quo prius monuerunt amici. Quid dicam? Gaudeo probari tibi viro magno diligentiam meam. Certe animum meum mihi addis, quem saepe deiiciunt sinistra quaedam iudicia, contemnentium et linguas, et quicquid ex linguarum fontibus in Theologum derivatum. Quo magis te suspicio, qui autoritatem his studiis solus hoc aevo concilias. Parallela mea si vidisti non miraris scio. Nam quominus aliquid amplius praestare potuierim tu in caussa es, qui omnia minima maxima ita annotasti, ut nihil nobis reliqui feceris. Notas illas quasi sub manu natas et extemporaneas esse neque eum propositum erat aliud edere praeter textum ad usum scholae, in qua doceo, cum alii libri Ebraici nobis deessent.


[43a.] Theod. *V. ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Dies iam agitur sextus, vir clarissime, cum ad nos primum (allata est) editio postrema T. Inspexi obiter. Vidi inter alia et nomen meum, de quo prius monuerant amici. Gavisus sum. Per eum magni aestimo tibi viro magno diligentiam meam probari. Certe mihi calcar addisti, quo interdum egeo propter iudicia quorundam praepostera contemnentium et linguas, et quicquid ex linguarum fontibus in theologiam derivatur. Quo maiore laude dignus es, qui autoritatem his studiis solus hoc aevo concilias. Parallela nostra, si vidisti, non miraris scio. Nam quominus aliquid amplius praestare potuerim, tu in caussa es, qui omnia minima maxima ita annotuisti, ut nihil nobis reliqui feceris. Accedit quod notae illae scriptae fere ex tempore, cum textus ipse iam sub prelo esset, quem solum edere initio parabam in usum scholae, in qua doceo: cum alii libri Ebraici nobis deessent, accipies a me cum hac epistola tractatum grammaticum de litteris Mosche Vechaleb; quarum usus, ut scis, per sacros codices longe lateque diffusus. Misissem etiam Proverbia mea, si certum latorem nancisci potuissem. Quae si forte ad manus tuas venerunt, tibique ea legere contigerit, scribe quaeso iudicium tuum, et mone libere si quid erit quod offendat. Ego id in summi beneficii loco habebo. Admoveri gaudet animus[?] sapientiae studiosus, nosti cetera. Ea causula erit, ut, si scriptio nostra tibi grata, significare velis ad quem posthac meas mittere debeam, quo citius et tutius ad te perveniant. Vale V. Cl. et fave, ut coepisti, laboribus meis. Viro nobili Taconi ab Aylva plurimum a me salutem.
Calend. Martii 1590


44. Roberto *Wippingio mercatori ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cum Wibrandus noster ad te scriberet, vir erudite, voluit ut meas etiam adiungerem. Scribo igitur ignotus ad ignotum; etsi caussa scriptionis tibi non ignota. Nam et a Carolo tuo binas accepisti a de re. Thalmud intelligo, quod tua opera mihi procurari velim. Audio esse ibi duo exemplaria: unum compactum, alterum in albis. Ego eo contentus ero, quod adhuc incompactum est, modo plenum et integrum sit. De altero comparando cogitabat amicus quidam meus; sed pretii magnitudine deterritus, mutavit sententiam. Ergo de eo quod in albis, velim te agere cum Iudaeo ea conditione, qua dixi, nempe ut consummatum sit. Si quid desit, ut licerit impensis Iudaei illud remittere. Pro integro autem non gravate solvam 30 daleros Hollandicos in specie. Quod si minoris veneunt, id malim. Neque propter unum aut alterum dalerum, si forte rariora erunt, iis cavere velim. Id tuae prudentiae relinquimus. Rogo igitur per amicitiam, quae tibi cum Carolo meo intercedit, qui nunc ruri est, alioqui scripsisset ad te, rogo, inquam, ut in eo libro comparando talem te praestes, ac si pro te ipso eum emere velles, ac magis nostris rationibus, quae tenues admodum sunt, consulas; quam Iudaei, quem credo virem opulentum esse. Ego vicissem, si qua in re opera mea egebis, promitto non solum fidem, sed etiam diligentiam tantam, quantam ab illo desiderare posses. Vale vir honorate, et mihi observande.
8 Aprilis 1590


45. I. Gilpino Ordinum Generalium a secretis ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Redditae mihi sunt litterae tuae, vir ornatissime, una cum novis ex Gallia, quae sane mihi pergratae fuerunt, non solum quia laeta nuntiant, sed magis quia a te, quem iam magis magisque diligere incipio. Sed et salus mihi gratissima ab iis, qui miserunt, apud quos memoriam mei vigere tam laetor, quam qui maxime. Isibrandum adhuc non vidi; parat abitum in partes orient., quo iam praemisisse dicitur bibliothecam suam. Quinetiam valedixit amicis Leovardiae, ubi erat, cum tuas acciperem. Commendo me humanitati tuae, rogoque ut nos literis tuis subinde irruistas, et communices si quid erit ibi novorum ex Gallia vel Anglia. Vale.
8 Aprilis


46. G. *Baudartio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Famulus legati his diebus mihi adfuit. Dixit unum ex ministris domini sui, qui Gallus esset, brevi discessurum. Is instituit legati liberos, et simul ei a secretis fuit. Scribo autem nunc ad legatum. Si velis faciam mentionem tui. Saltem ut scribat quibus conditionibus ibi sint honesti et liberaliter instituti adolescentes. Significa quamprimu, quid fieri velis.


47. Thomae *Bodlaeo reg. legato ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Praestantissime domine, et amice observande,
Famulus tuus Frisius, cum hic esset, mihi dixit unum ex ministris tuis, qui Gallus esset, fortasse brevi discessurum, ac posse fieri ut alium in eius locum recipiendum quaereres. Id si est, scire pervelim quibus conditionibus sint apud te honesti adolescentes. Nam est apud nos amicus quidam meus adolescens liberaliter institutus, qui talem conditionem, si obtingeret, non aspernaretur. Is domo Flander est, linguarum praecipuarum perquam peritus, praesertim Latinae et Graecae, nec ignarus etiam est vulgarium Gallicae et Anglicae. Vixit e.m certe in Anglia, ubi et litteris operam dedit. Si igitur talis usui esse posset vel ad liberos instituendum, vel ad secretarii munus obeundum, facies me certiorem, si ita videbitur. Moneri quoque optarim dictum famulum de litteris, quas ei dedi ad Raphelengium perferendas. Nam eas audio traditas non esse: quae res me male habet, venentem ne in alienas manus, quod nolim, devenerint. Persevalius tuus nos vehementer exhilaravit, cum diceret posse accidere ut brevi ad nos venires. Esse enim tibi negotium in his locis. Utinam, utinam. In postremis tuis nimis operose te excusas de scriptis litteris per secretarium, quasi amicitia. Nostra non eas radices egerit ut talibus excusationibus non sit opus. Ergo scribe posthac ut lubet, et ut commodum erit, sive propria sive aliena manu, sive Latine sive Gallice scribas, nihil refert. Commendo me studiaque mea humanitati tuae. Vale.
8 April. 1590


[47a.] Hebr.: Mosi *Levi Sion **Embdam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

[Vertaling: Rabbi Moshe Levi ik wil voor uw Talmoed, zoals ik de handelaar Robertus heb geschreven, dertig Hollandse daalders geven. Wellicht is de prijs ervan juist! Ik zou graag willen dat u mij bericht of u een geïllustreerd boek heeft dat Concordantie heet en ook andere boeken in de heilige taal en of u deze zou willen verkopen!
Hier aan de Hoge Talmoedschool te Franeker in de maand 'ziv' d.i. op de 12e van de maand Ijar [= tweede helft april]!
Vgl. antw.brief d.d. 2-10-1590 (731 Hs p. 2; ed. L. Fuks in “Hebr. brievenboek”)]


47[b]. L. *Trelcatio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Ita est: mirabar cur tam raro scriberes, vel potius quod non rescriberes omnino ad ea, quae tibi scripseram de proverbio Ubi cadaver, ibi aquilae. Nam in eius explicatione paullulum a te dissentiebam. Neque adhuc scio an rationes meae tibi satisfecerint. Ergo non gravate audiam meliora. Interim habeo gratiam pro munere; de quo non scribo iudicium, quia nihil in eo quod ad professionem meam. Nam posset mihi obiici, ne sutor ultra crepidam. Quare excusatum me habebis. Probo tamen et laudo industriam. Cum tibi placere scribis proverbia mea, addis si paucula quae secundae curae emendabunt excipias. Quaenam illa sint, scire pervelim; cur retices, et me tanto bono fraudas? An vereris me offendas? Atque beneficium conferes, nedum ut offendas. Sed alii ante, inquis, et melius me te monuerunt. Affirmo tibi me a nemine hactenus monitum fuisse, nisi quod audio quosdam dicere esse in proverbiis nudas et simplices sententias, in eum album non referendas. De quo me monuit Cl. V. Ioh. Taffinus. Quid autem rescripserim, ex eo cognosces suo tempore. Si ergo aliud quid observasti, bea nos, et scribe; aut si non vacat, indica Crucio, cui satis otium esse puto; quem etiam saluto, ut et Raphelengium. Vale.
17 Apri. 1590


48. Georgio *Lisemanno **Dantiscum ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Si vives ac vales, mi Lisimanne, credo apud te memoriam adhuc vigere illius temporis, quo una viximus Oxoniae in Anglia. Spero etiam eam memoriam te cum benevolentia colere. Spero, imo non dubito, si te si me novi, nam animum tuum aestimo ex meo, conscius mihi quanti te semper fecerim. Neque rarior ipse pietas, quam tu mihi, quem pietatis amantem ei fuisse tum scio, et nunc adhuc esse non dubito. Cur enim dubitem non cadit mutatio in viam bonam, qui semper idem est suique similis iuxta illud: Sapiens permanet ut sol. Qui has tibi tradet Frisius est, verbi divini minister; qui olim cum populi maximo plausu docuit Antverpiae, et postea aliquandiu in Frisia sua et nunc ut ait, vocatur ab exteris nonnullis qui apud vos. Discedentem nolui abire sine meis, presertim cum audiam te ibi in magna autoritate, et gratia apud omnes, ac posse, si velis, institutum ipsius non parum iuvare. Nihil petit, nisi ut ecclesiae, cui ipse praeerat, faveas. Quod te sponte facturum ei dixi et plane mihi persuadeo. Ex eodem intelliges de statu meo, et ubi nunc degam. Quare non ero prolixior. Beares me, si ad hanc epistolam rescriberes. Non cernes ita sitit fontem, ut erga tuas. Vale vir prudentissime, et ama amantem tui.
Fran. 16 Maii 1590


49. Jeremiae *Bastingio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Bellus es, mi Bastingi, qui ad alios omnes litteras des, ad me nullas. At non scripsisti per Lollium. Ita est, nesciebam illum eousque progressurum. Alioqui nunquam mihi occasio data fuit, quin eam arripuerim. Nam libenter tecum colloquor, ac vellem de studiis nostris, si per occupationes tuas liceret. In Nansii caussa egi quod potui. Spes mihi facta, sed non magna. Nunc is status est collegii ut magis de numero minuendo, quam de augendo cogitent. Tamen non despero, et brevi cogito Leovardiam coram cum amicis acturus. Interea commendo tibi amicum quendam meum Carolum clarissimum Gandavensem verbi divini doctorem. Is charus est apud suos: sed exiguum stipendium habet. Nam ruri concionatur. Mallet in urbe et lautiore stipendio, quo dignus est, si quis alius. Nam et amplam familiam habet, et iis dotibus instructus est, ut cum laude in civitate aliqua docere posset. Non poenitebit, si opera tua locum alibi consecutus fuerit. Vale charissime frater, et rescribe. Has accipies una cum Isibrandi Trabii, qui abiturit; dissuadeo, sed frustra.
Fran. 16 Maii 1590


50. Joh. *Taffino ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Raras mittis litteras, sed certe caras. Vel hae postremae ut me languentem recrearunt. Libenter enim disco, nec res ulla, in qua si i..e., tantopere gaudeam. Quod vers. 9. psal. 104. ad diluvium retulerim, non primus id feci. Verba glossae ordinariae hac de re clara sunt: Terminum posuisti eis. Hoc de aquis diluvii. Sed et Nicolaus diserte, neque convertentur operine terram, sicut fecerunt tempore diluvii; sicut promisit dominis Noe Gen. IX. neque erit deinceps diluvium dissipans terram. Haec Nicolaus ille, de quo dicere solebat Lutherus; nisi Lyra lirasset, totus mundus errasset. Sed et ratio me movet, ut opinor, non levis. Nam dicit: Non redibunt ut exerrant terram. Vis in eo sermone ut si diceret Non amplius operient terram, quam semel operuerunt. Si respondebis de creatione, hoc commode intelligi posse, subdubito. Nam terra tunc aquis permixta erat, potius quam operta, aut tecta. Nec obstat quod scribis psalmum illum canere sapientium Dei in creatione mundi, eiusque gubernatione, quae ante diluvium. Nam profecto, quum mundum crearet, terminus ille mari positus fuit, ut non rediret ad operiendam terram, hoc est ut semel tantum non bis terram universaliter inundaret. Huc velim accomodari locum Iobi, quem laudas. Quod tamen non affirmo, quia non licuit eum expendere per valetudinem. Ubi valentior ero, cogitabo de re tota exactius, et si melior sententia interpretum, mutabo haud gravate meum. Non ero pertinax. Ut humanus est errare, ita viri boni est errorem quem scit esse non defendere. Ne vivam, nisi mihi lectu iocundissimum fuit quod sciebis de vocatione Amsterdamensi. Spero eum te ex hac vicinitate crebriores litteras ad nos daturum, si modo curae tuae id permitterit. Sed ubi Crucius noster, quem audio tibi successurum? Aliquot litteris me provocavit, deinde siluit. Nolim factum. Si perseverat, vocabo in ius. Quid Trelcatius? Cui differt responsum? In Gallia animo et votis ero, quando ibi lux[?], quem spero uno[?]/viro[?] praevideo. Commendo me precibus tuis. Vale vir in Christo reverende, et certo tibi persuade te a me amari, aestimari, quod fortasse aliquando testatum faciam.
24 Maii 1590.
Masselotius tuus valde se nobis probat. Spero non usui solum futurum, sed etiam ornamento.


[50a.] Hebr.: Mosi Jacobi F. *Levitae **Embdam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

[Vertaling: Ik heb uw brief ontvangen, heb deze gelezen en was er blij mee. Tevens heb ik uw Talmoed ontvangen en heb begrepen wat u geschreven hebt over het ontbrekende. Ik hoop en verzoek dat u het ontbrekende binnenkort en vóór de winter stuurt, zoals u zei.
Waarom hebt u mij, meneer, niet geschreven of u andere boeken in de heilige taal hebt en een concordantie en of u deze zou willen verkopen?
Franeker, in de maand Siwan, op de 28e dag [= 1e helft juni]
Johannes Drusius, docent van de heilige taal
Geef het geld dat u van mij hebt aangenomen terug.
U hebt in mijn hart grote vreugde gegeven.
Kefa heeft Simon op z'n wang geslagen
een man uit de stad Antwerpen]

Redde argentum quod a me accepisti
Effecisti me maxima laetitia
Petrus Simeoni alapam dedit
Civis quidam Antverpiensis


[50b.] Hebr.: Ioh. *Crucio pio Masselotio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

[Vertaling: Neem pen en inkt ter hand en schrijf uw brief in de heilige taal. Ik heb uw wens vervuld en ik schrijf deze korte brief aan u mijnheer die ik vereer.
Moge uw knecht u welgevallen en neem de verhalen die ik u stuur op een goede manier op. Bovenal hou ik van u met heel mijn hart. Moge God met u zijn en u helpen met alles.
Johannes die naar uw welzijn vraagt en naar het welzijn van uw vader die bij u is.
Geschreven in de maand Tammoez, op de 5e dag [= tweede helft juni]
[na het doorgehaalde, op blz. 58:]
Moge de zegen van God op u rusten, als u en uw familie in goeden doen zijn.
Zie ik heb uw brief die u mij gestuurd hebt, ontvangen en was daar blij mee zoals met het vinden van veel buit. Want ik ben daar wijzer van geworden en weet meer etc.]


Colloquium I

[Hebr./Lat.]
Unde venis? Ex Gallia. Creatus es? Germanus. Quaenam ars tua?
Sum unus ex discipulis sapientum. Quis pater tuus? Et quod nomen eius? Nomen eius Jacob Mosi f[ilius]. Et ecce ispe habitat Embdae. Quid afcit? Exercet mercatum. Vendat libros. ..... etc.
Forte insuavia sunt tibi verba mea? Vade domum. Ibo, sed cras revertar.

Aliud colloquium

[Lat./Gr./Hebr.]
Hodie quid fecisti? σημερον τι ηποιησας?
Surrexi mane. ηγερθην πρωι
Experge factus. εξυπνισθεις
Et vocavi puerum. και εκαλεσα παιδα
Iussi aperire fenestram. εκελευσα ανοιξαν την θυριδ&alpha
Aperuit cito. ηνοιξεν ταχεως

[Lat./Hebr.]
Salutat te Jacobus amicus noster
Vicissim saluta illum a me.
Unde estis fratres.
Ex Hispania ex captivis qui sunt Ninivae.
Nostis ne Tobaeum fratrem nostrum?
Novimus. Recte ne valet?
Possisne mecum in Italiam proficisci.
Novi vias omnes. Nam in Italia saepe fui.
Intimo amore prosequitur sororem tuam.


51. Carolo a *Roorda **Hagam ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quod promisso meo non prius satisfecerim, vir prudentissime, accidit non ulla culpa mea; sed quod, ex quo domum reversus sum, non habuerim cui meas ad te darem. Nam tabellarii nostri, etiam etsi hac ita saepe faciunt, tamen raro nos salutant. Scito autem me cum Raphelengio egisse de editione catechismi trium linguarum: in quo non praebuit se valde difficilem; tantum cura illi erat de venditione exemplarium. Dixi quae ex te audieram. Nam qua es autoritate in his locis, posse te efficere facile ut legeretur in scholis particularibus. Quod si fieret, posse in sola Frisia distribui 100 aut 150 exemplaria. Rogavit num vellem pro iis spondere. Spopondi. Quae res ne mihi fraudi sit, tua prudentia videbit. Nam edetur cum praefatione ad te. Quod ad biblia Romana attinet, admonui Gardinum tuis verbis, ut si exemplar ullum allatum esset, statim ad te mitteret. Recepit se ita facturum. Quin ostendit nobis exemplar, quod penes se erat; in quo hoc mihi praecipue placuit, quod ad versione LXX addita sint fragmenta ceterorum interpretum, videlicet Aquilae, Symmach. Theod. Quamquam plurima in iis desiderantur. Nam adolescens operam aliquam posui in iis colligendis, et collegi fere omnia, quae sparsim apud patres tum Graecos tum Latinos. Ea penes me habeo in scudis, et edidi specimen olim in Psalmos Davidis, quod Antverpiae excusum apud Plantinum. Nepotes tui ex fratre valent, et probant se paedagogo, quem hac de re conveni, et monui ut eos ad me interdum addiceret: item ut in stilo quotidie exerceret. Non enim satis esse de rebus bene sentire, nisi quae sentias commode possis eloqui. Nam ad liberalem institutionem hoc inprimis requiri, cum vulgo quisque eo indoctior habeatur, quo hac in parte minus valet. Quo pertinet illud Salomonis viri sapientissimi: Suavitas labiorum auget doctrinam. Sed quanto haec tu melius et disertus. Desino igitur, et pro clausule significo gratissimum mihi fore si ad has litteras rescripseris. Bene vale, et amantem tui ex animo, si mereor, vicissim ama. Nisi grave erit, salutem ex me nuntiabis nobilibus viris Martena et Donia collegis tuis. Saluto quoque Cl. V. Christophorum Aernsma.
Calend. Jul. 1590


--. [Hebr./Lat. colloquium = dialoog]

Ubi es mi fili?
Adsum, quid vis, mi pater?
Vade. Quaere tibi hominem qui te comitetur, qui eat tecum in Graeciam ad Isaacum medicum et repete ab eo argentum quod ei dedi biennio ante mortem patris ipsius.
Vade, mi fili, adhuc vivente me.
Si, faciam mi pater.
Dominus Deus Israelitarum conservet te in omni tuo itinere tibique gratum conceret[?] apud virum illum et apud omnes qui te viderunt teque ad nos reducat
salvum antequam moriar.
Si voluerit Deus salvus abibo et incolumis revertar ad te et tui oculi me aspicient.
Ambula prospere.
Vale mi pater. Ad verbo vivas mi pater [vater?]

[Vertaling Hebreeuws: Waar ben je mijn zoon? - Hier ben ik! Wat wilt u, mijn vader?
Zoek iemand die met je meegaat naar Isaac de arts, naar Griekenland, en vraag van hem het geld dat ik hem gegeven heb twee jaar voor het overlijden van zijn vader. Ga mijn zoon nu ik nog leef. - Ja ik doe het vader.
God van Israel zal je behoeden in al je wegen en zal je doen welgevallen in de ogen van de man en zal je veilig doen terugkeren voor ik sterf. - In vrede zal ik gaan als God dat wil en uw ogen zullen mij zien.
Ga in vrede. - Leef mijn vader.]


--. Precatio Tobiae, quam habuit cum visum recepisset.


52. Theod. *Voegelsangio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Vidua, quae hanc epistolam a me accipiet tibi reddendam V. Cl. filium habet ingeniis, moribus imbutum, et pro aetate doctum. Eum hactenus aluit propriis
impensis; sed diutius id facere propter inopiam non potest. Nam praeterquam quod sua omnia hora temporis iniquitate amiserit, est insuper numerosa sobole instructa. Quid petat, coram ex ea intelliges. Hoc tantum addo, cum filius eos progressus fecerit, si recipietur in numerum eorum, quos hic alitos, intra paucos annos usui futurum ecclesiis vestris. Nec obstare debet, quod externus sit. Nam lac maternum solet externis etiam praeberi, et hactenus praebitum fuit sine ulla fraude genuinae sobolis. Pergrata erit si intellexero, hasce meas litteras apud te pondus habuisse.


53. Eccio *Isbrandi ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Deus testis est, mi Ecci, quam non libenter interpello publicas tuas curas; sed tamen cogor hoc interdum facere, et nunc occasionem, mihi dedit vidua quaedam, quae huc venit Amsterodamo cum duobus filiis,
et cum litteris ad me in quibus alter filiorum commendatur de optima nota. Eum dicebat se hactenus aluisse in studiis, sed nunc eo redactum esse ut amplius id facere non possit. Et audio, inquit, hic abi quosdam publicis Ord. impensis. Quamobrem hic veni, si forte tale quid pro filio impetrare possit. Ad haec ego respondi verum esse quod audivisset, sed tamen caussas esse quamobrem existimarem id impetrari hoc tempore non posse. Nam praeter belli sumptus non facile ista beneficia conferri in exteros. Par eum esse ut indaginae praeferantur, quorum magna copia esset, qui idem peterent. Haec ... dicebam quo optam[?] dehortarer a suscepto consilio, sed omnino frustra, ut est sexus ille propositi tenax. Nam stat, inquit, sententia experiri, et quaeso, magister, ne denega tuas litteras, si quos nosti ex illo vidive. Cum improbius instaret, scripsi ad Voegelsangium per ipsam, et nunc per amicum ad te, ut si facite, quod tecum sperare non audeo, voti compos facta fuerit, prudentiam tuam adiuveam ne simplicita tales a vobis admittantur, sed proponantur conditiones de studio theologice, et imprimis haec ne liceat ipsis hinc abire et ...e absque Ordinum consensu, et ut sponsores darent in eam rem qui fideiubeant pro iis se sumptus, si serius[?] fecerint, representaturos.
Eccio Isbrandi
et cum litteris, in quibus alter filiorum mihi commendatur de optima nota. Et audio, inquit, hic aliquosdam pub. Ord. impensis. Quamobrem huc veni, si forte hoc beneficii pro filio impetrare possum. Nam eo redacta sum, ut ipsum in studiis, sicut hactenus feci, diutius sustentare nequeam. Adhaec ego respondi verum esse quo audivisset, sed tamen caussas esse quamobrem existimarem frustra ipsam venisse. Nam non facile ista beneficia conferri in externos. Par enim esse ut indigenae praeferantur, quorum magna copia esset qui idem peterent. Haec eo dicebat, quo ipsam dehortaret a suscepto concilio; sed frustra, ut est sexus illa proposita tenax. Nam stat, inquit, sententia experiri, et quaeso, magister, si quos nosti ex illo ordine, ne denega litteras tuas. Cum improbius instaret, scripsi ad Voegelsangium, sed breviter. Ea caussa est iteratae scriptionis. Nam miseret me viduae quondam opulentae, etiam miserae; tum adolescentem dignum iudico vestra benignitate, quam hactenus ad externos laudabiter extendistis, iuxta praeceptum Sapientis: Deriventur fontes tui feras, et per plateas rivi aquarum. Ceterum si eo adduci poterent D.D. Ordines (quod tamen magis opto quam spero) ut hunc viduae filium in numerum suorum recipiant, admonendi sunt ne id faciant simpliciter, et sine certis conditionibus. Conditiones esse velim ut se theologiae conservet, ut huic regione[?] se addicat, ut si secus (eveniret) fecerit, factos sumptus restituat, ut sponsores det in eam rem. Nam quia externus est, eo maior cautio adhibenda, meo iudicio. Vale vir prudentissime, et nos tui observantor ama. Ex musaeo nostro.
22 Julii 1590


[53a.] Pio Suffrido Suffridi F. [Testimonium in het Hebr. t.b.v. Sjoerd Sjoerdszoon geschreven] ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

[Vertaling: Weet meneer dat ik u deze brief in de heilige taal heb geschreven. [zegenwens] Omdat ik arm ben en zonder vader en moeder, heb ik niet het nodige om boeken, kleren enz. te kopen.
Daarom verzoek ik u om mij te helpen bij uw vrienden/landgenoten. [zegenwens] Onthou wat de geleerde zei: God is jegens de arme barmhartig; ook zei hij: neem het goede niet weg van zijn meester, indien u in staat bent om bij te staan, meneer. Zie mijn nood en behoefte en zorg dat ik het beter krijg. Neem het verzoek van uw knecht met vreugde en goedgezind aan.
Moge God met u zijn en u doen slagen in al uw wegen.
Uw knecht en dienaar
Suffridus zoon van Suffridus.]


54. Carolo a *Roorda viro clarissimo ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Nemo est, saltem quem religio, ab quo terreat, qui non necessarium iudicet ecclesiae doctrinam κατεχεσεως, Carole a Roorda, vir clarissime iuxta ac prudentissime. Nam etsi quidem in doctrina ipse non omnes consentiant, unusquisque tamen extare cupit ac probat brevi libello comprehensam summam fidei eius, quam profitetur. Quin in eo etiam omnes consentirent, hoc omnes affirmant perutile esse ut ea doctrina pueris proponatur.


55. Petro *Ricio praesidi senatus Zelandiae ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Qui has tibi tradet, vir amplissime, frater meus est, qui apud me fuit aliquot dies: nunc cupit redire undi venit. Id ut ei liceat, etiam atque etiam rogo. Potes in hac re plurimum, imo omnia. Equidem existimo te aliquid facturum mea caussa, vel propter affinitatem, quae inter nos intercedit. Meminisse etiam te puto uxorem tuam cognatam esse meae coniugis. Eam peramenter saluto, tibique fratrem iterum commendo. Quod si intellexero hanc commendationem ei adiumento fuisse, ego summo me a te beneficio affectum arbitrabor. Vale vir honoratissime, tibique persuade te a me amari, observari.
8 Augusti 1590


56. Lucae *Trelcatio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Gratae fuerunt litterulae tuae. Sic enim eas appello propter brevitatem. Sed et grata significatio iudicii tui de meis proverbiis. Non crederem te ea legisse, nisi quaedam improbares. Improbari autem nonnulla a te non miror nam et mihi qaedam improbantur. Sane in opere tam confuso non potui evitari quin bis idem dicerem. Quod te observasse gaudeo. Vide quae scripsi in fine libri primi classis secundae. Pergratum feceris, si observata a te miseris per occasionem. Nam fieri potest ut plura observaveris quam ego. Quod addis minutiora quaedam esse, quae nullo incommodo praeteriri poterant, ea quoque mihi perscribi velim. Fateor multas a me minutias pertractari, et fortasse eo diligentius quam par erat. Sed id ego aliquando de industria feci, quia tales minutiae ab aliis negliguntur. Consulere etiam volui iis, cui demittere ad haec leviora aut nolunt aut non possunt. Hoc ceu carmen a multis mihi obiectum, ut olim Erasmo, ut etiam Bezae a nonnulis, cum quibus tamen a me nullam in partem comparari volo. Vide si quid ad tales obiectiones responderit magnus ille vir praefatione in Novum Testamentum, de Erasmo loquor. Haec dicta
sunto de minutiis in genere. Si quid tamen in specie peccatum non excuso, et gratum erit, si de eo moneat, praesertim a te quem ob dotes egregias amo et revereor. Vale. Raptim inter curas domesticas.
17 Aug. 1590


--. Studiosis linguarum [In: Drusius & Roorda, Henoch, hoc est Catechesis, Leiden 1591, p. 3-5.]


57. Joh. *Matthisio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quod serius respondeo non mea ulla culpa est. Caussas cognosces ex litteris mei ad Rectorem datis. Hoc repeto ut scias epistolam tuam mihi gratam fuisse, nam animum meum erga te puto ... satis tibi perspectum esse. De conditione Campensi quod meum consilium exquiris, facis tu quidem amice. Sed nescio an hac in parte explere tuum possim desiderium. Nam locus mihi aeque ignotus ac tibi, nisi quod intelligo gratum esse pietatis et eruditionis amantem. Helmichius videbatur non abhorrere ab ea conditione, cum eo vocaretur. Ergo mi Matthisi, ita censeo, debere te a teipso consilium petere, et expendere quid a me distet, mone spiritus magis inclinet. Quod si Leovardienses se vocabunt, ne sperne: tametsi nonnullae ibi turbellae. Iniecta fuit aliquando mentio tui, et iam acceperam pro certe te vocatum iri. Nam quare neglectum sit, nescio; nisi quod existimo diem te ad meliora et quietiora reservare. Vale humanissime Matthisi, et Plancium, Halsbergium, cum verbi Dei ministris ceteris ex me saluta.
13 Augusti 1590


58. Jeremiae *Bastingio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Litterae tuae antehac voluptati, nunc etiam solatio fuere. Ego, mi Bastingi, etsi moneor interdum, tamen voces imperitas contemno, inque tuo et aliorum iudicio penitus acquiesco. Ita mihi commoda omnia, quae opto, contingunt. De statu Frisiae, quod scribam, nihil habeo, nisi illud scire aves. Hostem recessisse ex limitibus tempestate adactum, ut dici merito possit de comite nostro, quod ille de honorio. Tibi militat aether, ex coniurati veniunt ad classica veruti. Non decessit sine damno. De ecclesiae statu cognosces ex Lydio, qui adhuc est Leovardiae. Paro novam editionem libellorum meorum quos simul nunquam ex tuo consilio. Multa etiam addo, et nonnulla mutabo. Te valere cupio et me, quod facis, diligere. Saluto uxorem tuam lectissimam foeminam.
13 Augusti 1590


59. Thomae *Bodlaeo ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Quod a discessu meo nihil scripsi, vir amplissime, debes impetrare occupationibus tuis, non meis. Quod nunc scribo, a munere tuo est, quo me nec merentem donasti. Nam etsi coram gratiam egi, tamen indicaris ne peccaturum graviter, si non per litteras idem facerem. Nihil peius odi ingratitudine. Ingratus autem est non qui gratiam non refert, sed qui non habet, nam referre per facultates omnes non possunt habere nisi ingratum nemo non solet. Habeo igitur et habebo, dum vivam.
Vere hoc fateor pro tanto munere. Sed quid? Erit forsan erit aliquando tempus cum animo respondebunt vives. Interim ut hunc meum animum humaniter et benigne suscipias, quamquam de tua humanitate non dubito; tamen quia mos est ita rogandi, rogo. Atque haec mihi praecipua caussa scriptionis. Altera est a Meridetho mercatore, quem nosti in paterno aere esse. Cum in Anglia essem, deerant instrumenta Cambii. Ea nunc nactus sum. Si ergo quantum vales apud illum, tantum in eo quod aequum est nos iuvabis, ad alia tua merita cumulus accedet non vulgare. Prudentissime vir, et unice charissime, Deus te incolumem patriae, nobis, et studiis conservet in aevum.
Fran. 25 Augusti stilo veteri 1590


[59a. Hebr.: Mosi *Levi] ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

[Vertaling: Aan Mozes ben Jacob Halevi
Het moge meneer bekend zijn dat ik uw Talmoed heb aangeschaft die volledig zou zijn. Ik heb echter enkele keren gezocht en kon het traktaat Sabbat en het traktaat Loofhuttenfeest niet vinden. Ik heb er in het begin de orde (hoofdstuk) mo-ed (feesten) gevonden. De orde Schade ontbreekt. Het traktaat der vaderen heb ik er wel in kunnen vinden. Ik was er zeer verbaasd over en dacht erover te schrijven aan Mozes opdat hij mij vóór de winter het ontbrekende zal sturen. Ik hoop dat u dat wilt doen.
Franeker, de 1e van de maand Tisjri [= tweede helft september]]


60. Leonardo *Casembrotio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cl. V.,
Quanquam grave mihi est inanes scribere litteras, memor tamen promissi mei, malui inanes mittere quam nullas. Saltem ut scias nos adhuc bene valere, et tui memoriam cum benevolentia usurpoare. Sic enim meretur certe pietas tua, eo magius suspicienda, quod cum singulari eruditione coniuncta sit. Accedit patria communis, et quod caput est, amicitia quae parenti meo, prae memoriae, tecum interesset, mihi quasi iure haereditario relicta, quam negligere sane non debeo, cum Salomo dicat: Amicum tuum et amicum patris tui non desere. Huius dicti recordatio te inflammabit, ut spero, ad praestandum paria officia, quae mihi certe nunquam non iocundissima erunt. Vale, et me ama tui, et pietatis amantem. Gratum feceris, si a me salutabis D. Forestium, collegam tuum; item verbi divini ministros Everardum, Fraxium et Ioh. Augustini.
Fran. 10 Septem. 1590


61. Carolo a *Roorda ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cum Leovardiae esset qui se brevi profecturum significaret ad vos, nolui eam abire sine litteris meis, praesertim cum accepissem duo folia catechismi, quae nisi mitterem, peccare mihi omnino videre, cum tu sis editionis huius caussa et fons. Ceterum nisi grave erit velim nos certiores facias sitne editio ad tuum gustum, nec ne in punctis errata quaedam sunt commissa, ut suspicor, ab ipso interprete: de quibus fortasse lector in fine monebitur. Nam typographus non ausus fuit discedere a Stephani codice, qui primus Ebraicum textum edidit. Ego, vir prudentissime , amorem et officium omne tibi offero quia comperi te mei et publicae utilitatem amantem. In quo ut perseveres, etiam atque etiam rogo. Uberius alias, nunc vale, et, si occasio erit, saluta ex me officiose collegas tui Martena et Arentsma. Nam ad domum ipse scripsi. Collegae mei omnes te peramanter salutant.
Fran. 26 Septem. 1590


62. Sickoni a *Dekema ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Commendationes meas apud te pondus habuisse, vir nobilissime, ex ipso adolescente, quem commendaveram, heri primum intellexi. Id mihi evidente[?] iocundissimum fuit. Quamobrem scripsi hanc epistolam. Ut gratias eo nomine tibi, et per te ceteris collegis tuis agerem. Nam in eo adolescente etiam mihi benefactum, si verum illud Re.[?] sapientes, qui dignis benefacit, obligat omnes bonos. Ego vir amplis. inter nomina mea illud reponam, et observantiam et officium omnia tibi offero, te valere iubebo, et me amare quia video te me et litterarum amantem. In quo ut perseveres, quanquam de tui constantia non dubito, tamen quia mos est ita rogandi, rogo. Raptim.
26 Septem.


63. F. *Raphelengio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Ex episto. scripta 13 Octob. 90
Quaeris iudicium meum de [Hebr.] et [Hebr.] Respondeo me a te non dissentire, nisi quod malim [Hebr.], nec dubito quin interpres ita scripserit. [Hebr.] proba vox est, etsi non reperiatur in Bibliis. Nam nec [Hebr.] ubi reperitur. Quid dico? Imo reperies [Hebr.] 2 Paralip. 13.22 [Hebr.] excusari potest per regulas grammaticorum, qui dicunt una reperta persona, integram coniugationem fieri posse. Aliud observavi. Nam post litteras quiescentes video dages in [Hebr.]. An recte, nescio. Nam ubi nulli adscripti accentus, non debet poene[?] dages, meo iudicio, in illis litteris nisi praecedat [Hebr.] cum ..apris, aut una ex [Gr.?] δ diphthongis. Verbi caussa in [Hebr.] scripserim dages [Hebr.] raphei. De his et similibus admonendus videtur lector in fine ut recte mones. Nam pertinet ad honorem tuum, etiam meum. Fac ergo sciam ubi ad finem perveneris etc.


[63a.] Nicolao *Mulerio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Venio ad te Nicolae consilii caussa. Iuva si potes. Filia mea maior natu duplici [Deze brief, slechts een begin, geheel doorgehaald]


64. Joh. *Huernio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Sumo id mihi, Huerni doctissime, ut non scribam ad amicos, nisi aut ipsi hoc a me postulaverint, aut ea intervenerint ut ipsorum opera consiliorum mihi utendum sit. Nunc certe valde egeo consilio tuo, in quo ne mihi desis, etiam atque etiam rogo. Filia mea maior natu, quam olim novisti, et saepe visitasti, duplici morbo vexatur. Unius ei perpetuus, et quantum colligo, ex signis externis, est ea species hydropis, quam tympanilem vocant. Nam et venter intumescit supra modum, et reliquae partes plane macescunt. Accedit dolor ex ventre subinde recurrens, quem excitant, nisi fallor, flatus supervacui iis locis inclusi. Alter morbus est febris quarto quoque die recurrens, qui recens ei accessit, videlicet ante hebd. 4 aut 5. Maluissem hydropem successisse febri, si Deo ita usus fuisset. Hactenus non fuit usa illis remediis, nisi quod uxor ei quotidie propinat calengam ex uno dulci, quod bastardum vocant. Medicus adiecit semen cumini, anisi, et radicum asari[?]; quae posthac in pulverem redacta ei dabuntur in vino, nisi tua eruditio aliter suaserit. Quod si aliud remedium tibi notum, quod magis conducere iudicabis, quaeso communica. Velim etiam scire quaenam diaeta ei potissimum proscribenda sit, et omnino siquid aliud erit, quod conferre putabis ad expugnandum utrumque morbum, si indicaveris, rem feceris longe gratissimam. Imo me tibi plurimum devincies, et conferes beneficium in memorem, uti spero, nec poenitebit. Vale vir claris. et ad has litteras, quas Raph. tibi dabit, ne gravare per eundem respondere prima occasione. M. rectorem vestrum cum collegis plurimum salvere iubeo.


65. Joh. *Matthisio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Binas abs te accepi litteras, Matthisi, humanitatis et benevolentiae plenas; quibus
quod hactenus non responderim, factum non illa mea negligentia, aut oblivione tui, sed inopia tabellariorum, cum, cui darem, neminem invenimus. Ieremias Personius, quem commendas, nondum mihi visus. Ubi venerit, dabo operam ut intelligat commendationem tuam apud me pondus habuisse, si modo uti velit mea opera et consilio, meque interdum domi visat. Monebo etiam te, si aliter se gessent, quam frugi adolescentem decet. Quod Campensem conditionem ad tempus acceperis, bene factum. Eris enim, ut spero, apud viros humanos et tui amantes. Bene ille dicebat: Patria est, ubicumque est bene. Cogita ergo te in patria esse, quamdiu ibi bene eris: bene autem eris quamdiu amaberis. Porro amorem iam tibi conciliasti, ut scribis. Restat ut eum retineas. Quod fiet si te fidelem et industrium in tuo munere praestiteris. Unum a te peto, vel potius moneo, ut si expedire iudicabis, per occasionem agas cum Ordinibus illis de constituendo collegio trilingui, in quo doceantur praeter Latinam, linguae Graeca et Ebraica. Id sine magnis impensis fieri poterit, si ibi fuerit celebris aliqua schola trivialis. Nam cogitandum tantum erit de eo, qui Ebraea doceat: quem fortasse ego indicabo, si petierint. Ceterum quale re sunt ecclesiae ut adolescentes fideliter instituantur in linguis, ipse optime nosti. Dices fortasse. Quid opus tali collegio, cum in vicinia Leida et Franekera? Ego, mi Matthisi, experientia et longo usu didici exiguum fructum facere in Academiis, qui non linguarum fundamenta iecerint in scholis trivialibus. Nam ubi ferulam reliquerunt adolescentes, nec amplius cogi possunt, aeque eos adducas ad initia aliqcuius linguae peregrinae. Volo ergo dumtaxat fundamenta ubi tradi, ut cum venerint ad scholas publicas, gravioribus discendis aptiores sunt. Sed de his satis superque. Cura ut valeas, et, nos, ut coepisti, ama, qui te unice amamus.
Calend. Novembr. 1590


66. Martino *Lydio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

D. Lydi,
Adfuit mihi heri mercator ex Hollandia. Is inter alia dixit existimare se Iacobum Basilium facile posse impetrari a Leovar. si legitime vocaretur. Nam et propendere eum in Frisiam, et non libenter esse, ubi nunc est propter eiectum inde parentem. Idem laudabat eum supra modum, et praedicabat cum alias virtutes, tum fortitudinem cum in adversis. Dicebat etiam optime notum esse Paschasio, qui apud vos. Mihi etiam notus est, de meliore nota, et scio gratissimum fuisse quondam Enchusanis, qui aegerrime ipsum passi sunt a se discedere, cum ibi maximo cum fructu doceret, ut mihi retulit senior quidam ecclesiae illius. Si ergo expedire iudicabis, poteris hunc Iacobum indicare iis quorum interest, ut saltem per litteras tenterit et experiantur quo sit animo. Vale. Nos adhuc belle valemus.


67. Petro *Meerhautano ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Accepi litteras à te, vir ornatissime, solito prolixioras, quod argumentum ante otii aut amoris tui erga me. Noli dubitare quin gratissimae fuerint, nec opus excusatione ulla apud me praesertim, qui amicis non plus postulo, quam commoda suo praestare possint. Scribis te missurum duos caseos. Ne fac quaeso. Nolo enim nova nomina contrahere, prioribus non solutis. Nam improbus homo est, qui beneficium sit sumere, et reddere nescit, ut erit poeta vetus. Expecta ergo dum gratitudinis aliquod signum a me: de quo quidem serio cogito, sed difficiles experior eos, quos minime debebam, nec tu verbum ullum de T. etc. In Montani caussa si operam meam requiret, neque studium meque diligentia deerit, efficiemusque ut intelligat commendationem tuam apud nos nihil non valuisse.
Calend. Novemb. [1590]


68. M. *Lydio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Reddita mihi fuit heri epistola tua, ex qua intellexi decretum esse de vocando Jacobo B. Ne dolo. Nam quod tu metuis, nihil est. Ego eum alium novi. Litterae quorum ipsius ad me contrarium testantur. Aderat Arcerius cum Mercator mihi narraret tale quid de patre Jacobi id de filio intellexit cuius erroris ipsum iam admonui. De Sirachide cogitabam his diebus, et vero aliquid in eam scribere aggressus eram, sed postea destiti. Nescio qui fiat, nunc pigerrimus sum ad talia, et qui prius fraeno agebam; nunc opus habeo calcaribus. O Frisia quomodo me immutasti.


--. Prefatio in Tobiam


69. M. *Lydio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Observo te, Lydi, ne verba mea ita accipias etiam mentem meam. Mene ut poeniteat Frisiae! Aut ut querar de iis qui de me tam bene meriti sunt? Non dictum, non cogitatum. Quid agitur? Quam damnum accepissem ex editione illius libri, quem nosti, factus sum non solum cautior ad edendum, sed etiam pigrior ad scribendum. Qui enim sciebam ubi edi nihil potest sine iactura rei familiaris? Non tanti mihi fama. Quod autem suades ut trans mare est, non persuades. Vereor enim ut offendam eos, quos minime debebam. Et tamen progrediemur fortasse in Sirachide, cum tuo hortatu, tum etiam Raphelengii, qui eum edere statuit. Nos te brevi expectamus. Plura igitur coram. His diebus non vidi familiam tuam propter morbum, qui me domi continet. Ubi convaluero, faciam quod petis; aut fortassis eo mittam uxorem meam. Vale, reverende vir.


--. De Tobia

--. In Tobiam


70. *Vogelsangio ~~~ >> begin >> geadresseerden >> register

Cl. D.D.,
Salve et ignosce si minus oportune interpello curas tuas. Quod ut faciam cogit me ratio officii, quod debeo viris litteratis, praesertim iis, qui mei ordinis sunt, hoc est professoribus. Nam qui hasce tibi tradet, professus est ius civile Duaci. Qua de caussa huc venerit, quidve petat, coram tibi exponat. Ego nihil peto nisi ut facias quod iudicabis esse e re iuventutis vestrae. Nam opus est omnino altero professore iuris. Nec celebrem facile invenistis. Nam qui commode alibi sunt, huc non venient. Debes autem meminisse illud Messis multa, et operarum pauci [Luc. 10,2 Mat. 9,37: operarii]. In iis Academiis ubi vixi, quando huiusmodi aliquis se offerebat, si locus vacuus erat in schola, dabatur ei stipendium extra ordinem ad tempus. Si interea placebat, recipiebatur in ordinem; sin, dimittebatur. At vidi aliquando plures eodem tempore competitores. Ea consuetudo si introduci posset in hanc scholam, valde velim. Vale vir orn. et me verum ama. Salute collegas, imprimis D.D. Dekamam ad quem etiam litteram habet.
3 Decemb. [1590]

Register

adagia Arabica 14
adolescens 17
adolescens 62
adolescens 65
adolescens alumnus 18a
adolescens, amicus Drusii, Flander, linguarum peritus 47
Aelianus, Claudius (ca. 175 - ca. 235) 30
Aernsma/Arentsma, Christophorus 51, 61
album 47b
Aldegondius, Philippus Marnixius 23
aliquid ineptiarum Drusii 41
Alloprosallus, cognomen Martis 18
Altorphia 17
Ambrosius 19
amicus 53
amicus Anglus Drusii 41
amicus Drusii 44
Amsterdamensis, vocatio 50
Amsterodamum 53
Anglia 14, 18, 37, 41, 45, 47, 48, 59
Anglus 4, 7
Anglus quidam 35
Antverpia 3, 48, 51
Antverpiensis, civis 50a
Aquila, Vet. Test. interpr. 51
Arabes 16
Arcerius, Johannes Theodoretus 68
archiepiscopus > Witgiftus, Johannes
Arentsma > Aernsma
Arnobius Afer 30
Ascanius 41
Augustini, Johannes, Verbi Divini Minister 60
Augustinus 42
Auletius, Alardus (medicus Harlingensis) 5
Aylva, Taco ab 43a
B. 10
Baselius/Basilius, Jacobus, Flander V.D.M. 66, 68
bastardum 64
Bastingius, Jeremias (1551-1598), Flander V.D.M. (Dordr. 1585-1593) 12, 49, 58
Batavi 5, 18
Batavia 41
Baudartius, Gulielmus (1565-1640), Flander, theol. et hist., 1589-1590 conr. Snec. 46
Bellechierus, H., praeses Curiae Ultr. 9
belli sumptus 53
Beza, Theodorus 40, 56
Biblia 42, 63
Biblia Romana 51
bibliotheca academiae Franekeranae 10
Bodlaeus, Thomas, legatus Angliae ad Ord. Gen. (1588-1597) 35, 59, 46, 47
Bolsvardia 11
Cambium h.e. Cambrigium 59
Camerarius 42
Campen 57, 65
Canterus, Theodorus (1545-1616) Ultr. 9
carmen 1
Carolus, amicus Drusii, Gandavensis verbi divini dr. 44, 49
Carolus, amicus Wippingii 44
casei, duo 67
Casembrotius, Leonardus, senator Curiae Holl. (1573-1604) 60
catarrhus 28a
catechismus trium linguarum [= Henoch, hoc est Catechesis ... Ebr., Gr. et Lat., Roorda confecit, Drusius edidit, Lugd. Bat., apud F. Raphelengium, 1591] 51, 61
Catonis, Disticha 19
charta 30
Christus 29, 31
Cicero 13
Cistellaria Plauti 30
Cochlinus 8
codex Sickonis a Dekema 39
collegium trilingue 65
Colloquium, post 50[b]
Colloquium, aliud, post 50[b]
Concordantiae Ebraicae 42
Concordantiae 23, 47a, 50a
coniux > uxor
Copcotus, Dr. Johannes, magister Corp. Christi Coll. Cambr. (1587-1590) 34
Cornelii, Arnoldus, V.D.M. Delf. 23
Crucius [vulgo de la Croix], Johannes (1560-1625), 1589 stud. theol. acad. Lugd. Bat., 1590 V.D.M. eccl. Wal. Harlem. 10, 15, 40, 42, 47b, 50
Dalecampius, Jacobus (1518-1586), Lugd. 30
Dania 11
Dantiscum 48
David, rabbi 16
Davidis, psalmos 51
Dediericus, Daniel 37
Dekama/Dekema/Decema/Deeckema, Sicko a 5, 18a, 37, 39, 62, 70
Delfi 23
Doman, Hermannus, Westph., ASF 68 (stud. theol.), ca. 1598 adv. Franek., 1602-1613 secr./bibliothecarius acad. Franek. 11, 13, 25a, 26
Donellus, Hugo (1527-1591), 1579-1587 prof. Lugd. Bat. 6, 12, 17
Donia, Kempo a, curator acad. Franek. 1586-1588, deleg. Ord. Gen. 7, 51
Dordracum 6, 23
Drusius, Agnes/Agneta (filia 1 Johannis, nata 22 Martii 1582) 3, 63a, 64
Drusius, Antonius (frater Johannis) 3
Drusius, Jacobus (frater Johannis) 3
Drusius, Johanna (filia 3 Johannis, nata 1 Aprilis 1587 stil. vet.) 3
Drusius, Johannes jr., natus 26 Junii 1588, 17
Drusius, Maria (filia 2 Johannis, nata 31 Januarii 1584) 3
Drusius, Petrus (frater minimus Johannis) 3
ea 61
editio Romana 10
Embda 47a, Colloq. I
Enchusani 66
Erasmi appendix 19
Erasmus 30, 56, 65
Eribulus[?] 30
Everardus V.D.M. 60
familia Lydii 69
famulus Frisius Bodlaei 46, 47
filia maior Drusii > Drusius, Agnes/Agneta
filius bedelli academiae Leidensis 40
filius/filii duo viduae 52, 53
filius Salomonis 18
foemina 8
Fonckius, Damianus 9
Forestius/Forestus, Nanningus, senator Curiae Holl. (1582-1592) 60
Franekera 65
frater 13
frater Drusii 14, 55
Fraxius V.D.M. 60
Frisia 11, 51, 58, 66, 68, 69
Frisiae, status 58
Frisii 6, 41
Frisius, verbi divini minister 48
Fungerus, Johannes 11
Gallia 10, 21, 27, 35, 45, 50, Colloq. I
Gallus, minister Bodlaei 46
Gandavensis 35
Gardinus 51
Gellius, Aulus 42
Germani 41
Germania 6, 17
Germanorum principes 32
Germanus, in: Colloq. I
Gilpinus, Johannes, Ordinum Generalium a secretis 45
Graecia, post 51
Groninganus, ager 4
Guisius 10, 12
Gulielmius 42
Gulielmus, comes [?] 37
Gulielmus, comes 36
haec loca [= Frisia, Franekera] 37
Hafnia 13
Haga 51
Hallius, Johannes (1549-1619), V.D.M. Amst. 8
Halsbergius 57
Haspanicus [= Hesbayus?] 24
Helebrandus [= Hillebrandus Cunaeus?] 34
Helmichius, Wernerus (1551-1608), V.D.M. Ultr. (-1589), Delf. (1590-) 57
Hen[ricus], comes, patruus 37
Heraclitus Phrysicus 10
Heurnius/Huernius, Johannes, prof. med. acad. Lugd. Bat. (1581-1601) 1, 5, 27, 64
Hispa. classis 34
Hispania 12, Colloq. aliud
Hispanorum vexilla 20 41
Hollandia 6, 12
Homerus 18
hostis 15, 58
Huernius > Heurnius
Hum[phrey], Jan., vicecancellarius academiae Oxoniae [N.B. 1571-1576 Lawrence H.] 37
hypodidascalus 11
Idem 20
ille [= Erasmus] 65
illius 40
inopia tabellariorum 65
is, qui hasce tibi dabit 39
Isaacus medicus, post 51
Isbrandi, Eco/Eccius, magister 25a, 26, 38, 53
Isibrandus > Trabius
Israelitae, post 51
Italia in: Colloq. aliud
Ithaca 4
Jacob Mosi f[ilius], in: Colloq. I
Jacobus, in: Colloq. aliud
Job 50
Judaeus 44
Junius, Franciscus (1545-1602), prof. theol. Lugd. Bat. 30
Kefa 50a
L. [Lubbertus?] 13
lagerus 13
legati 12
legatus > Bodlaeus
leges scholarum Frisicarum 8
Leida 1, 65
Lemanus, lacus [= lacus Genevensis] 37
Leovar. 66
Leovardienses 57
Leowardia 28, 28a, 45, 49, 58, 61
libelli Drusii 58
libellulis de grammaticis Drusii 30
libellus 28a
libellus brevis 54
liber, ille 69
Lipsius, Justus 1, 2, 4, 5, 27, 30, 42
Lisemannus, Georgius 48
Lollius [Adama?] 49
Lutetia 1, 2, 10
Lutherus 50
Lycius 30
Lydius, Martinus 21, 24, 37, 58, 66, 69
Lyra, Nicolaus de 50
M., Jodocus, architectus 28a, 35
Martena 51, 61
Masselotius, Johannes, Flander (Alb. Stud. Fran. 71) 50
Matthisius, Johannes 57, 65
medicus [=? Auletius, Alardus] 64
mensarum ratio 32
mercator 68
mercator ex Hollandia 66
Meridethus, mercator 59
minister Gallus Bodlaei 47
Montanus 67
Mosche Vechaleb, libellus Drusii de c.q. tractatus grammaticus de litteris 40, 43a
Moses Jacobi f[ilius] Levita Sion 47a, 50a, 59a, Colloq. I
Mulerius, Nicolaus 63a
munus Trelcatii 47b
munusculum 13
N. 20
Nansius, Franciscus jr., Brugensis, dr. med. Lugd. Bat. 26 Oct.1588 (ob. Medioburg. 1602) 36, 42, 49
Nansius, Franciscus sr., rector Dordr. (1591), ob. 1595, 36
nauta 24
nepotes Caroli a Roorda 51
Nicolaus 50
Ninivae in: Colloq. aliud
Noe 50
Notapeliotes 16
novum matrimonium Crucii 40
Novum Testamentum, annotationes Bezae in 40
Novum Testamentum, praefatio Erasmi in 56
Oeconomus > Wybrandus Henrici
opella 33
Ordines 4
Ordines Frisiae 6, 26, 32, 53, 65
Ordinum Frisiae delegati 3, 25, 25a
Oterdam 21
Oxonia 35, 37, 48
Paralip. 63
Parallela Drusii 2, 5, 7, 10, 12, 43, 43a
Parallela Junii 10
parens Basilii 66
parens Crucii 15
parens Drusii 60
Paschasius 66
pater Basilii 68
patria communis 60
Peenius/Pennius, Lucas, Flander, V.D.M. Lond. (1585-1587) 37, 41
Persevalius, famulus Bodlaei 47
Personius, Jeremias 65
Petrus 50a
Plancius 57
Plantinus, Christophorus 3, 14, 51
Plautus 30
poeta vetus 67
Pontifex 35
praefectus morum [= promotor? Antonius Banger]
Princeps 18
professio mathematica Franekerae 36
professor iuris, alter 70
proverbia Ben Syrae 37
proverbia Salomonis 19
Proverbia Ben Syrae cum scholiis 14
Proverbia Drusii 12, 16, 29, 30, 37, 37a, 37b, 38, 42, 43a, 47b, 56
puella quaedam 41
quae Drusii ad dictionem Ebraicum 42
quaestiones Drusii 42
quem, per 33
qui 13
qui 27
qui Duaci 70
qui has tibi tradet 37a
Radaeus, Aegidius, typographus 3, 19, 30, 37, 38, 42, 61
Raphelengius, Franciscus sr. 16, 30
Raphelengius, Franciscus 3, 10, 14, 15, 18, 47, 47b, 51, 63, 64, 69
rector 57
rector magnificus, [= Julius Beyma, febr. 1590 - febr. 1591], 64
Regius, Jacobus 41
Reidanus, Everardus 28, 28a, 37a, 37b
Reinalda, Elardus, Dr. 25a, 26, 28, 28a
Rex Galliae 10, 12
Rex [Galliae?] 32
Ricius, Petrus, praeses senatus Zelandiae 55
Robertus, mercator 47a
Roorda, Carolus a (ca. 1530 - 1601) 37c, 51, 54, 61
Rostochium 13
Sabaudia 37
Sabbat 59a
Salomon 18, 20, 21, 29, 51, 60
Salomonis, sententiae 13
sapiens Ebraeus 9
Sapiens 53
Scaliger 30
Selandia 15
senex 9
Simeon 50a
Sirach 42, 68, 69
socer Crucii 40
socer Raphelengii [= Plantinus, Christophorus] 14
soror, in: aliud Colloq.
Stephani codex 61
Steuchus, Augustinus (1497-1548), hum. Ital., theol. Vet. Test. 16
Stirum, Nicolaus (cognatus Johannis D.) 3
Suerius (vulgo Sweerts), Jacobus, Flander (Antv. 1550 - Amst. 1629) 8
Suffridus Suffridi f[ilius, vulgo Sjoerd Sjoerdz. van Huizum], ASF 15 (14.4.1586),1592 V.D.M. Sching. 53a
Symmachus, Q. Aurelius (ca. 345 - 405) 10, 51
T. [= ? Tanneke Willems, 1588 x Petrus Vekemannus] 67
T. Voegelsangii postrema editio 43, 43a
Taffinus, Johannes 31, 37, 47b, 50
Terentia 13
Terror c.u. [=? Lubbertus, Sibrandus, cum uxore] 17
Thalmud 42, 44, 47a, 50a, 59a
Theodotion 51
Theodori testamentum 42
theologi nostri 34
theses theologicae 27
Thuanus, Augustus 1, 2, 4
Tobaeus in: Colloq. aliud
Trabius/Balck, Isibrandus, inspector bursae acad. Franek. (1589-1591) 45, 49
Trelcatius, Lucas sr., prof. theol. Lugd. Bat. (1587-1603) 27, 29, 30, 47b, 50, 56
Ubi cadaver, ibi aquilae 29, 31, 47b
Ulisses 4
Ultraiectum 9
Utenhovius, Nicolaus jr., Mechlin.?, sr. x 1. Agnes van der Varent, 2. Elizabeth de Grutere 28a, 35
uxor Bastingii 58
uxor Crucii 40
uxor Donelli 6, 7, 17
uxor Drusii, Maria van der Varent (1580) 17, 55, 69
uxor Jodoci M. 35
uxor Raphelengii sr. 30, jr. 42
uxor Ricii, cognata coniugis Drusii 55
uxor Vekemanni [= Hester Mostaert ob. 1588] 8, 13, 19
V. 32
Valones [=? Wallones] 41
Vekemannus Meerhautanus, Petrus 8, 13, 19, 22, 24, 67
Verbequius, Johannes 32
Vestphalus > Doman
vidua 52, 53
Villerius, Petrus, theologus et philosophus 37
vinum 24
Voegelsangius/Vogelsangius, Theodoricus/Theodorus 36, 43, 43a, 52, 53, 70
Wibrandus/Wybrandus Henrici, oeconomus acad. Fran. 26, 32, 44
Wippingius, Robertus, mercator [vulgo Whipping?] 44
Witgiftus, Johannes, archiepiscopus Cantuariensis 33, 34
Zonaras, Johannes 28, 28a
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
18a
19
19
20
21
22)
23
24
25a
25
26
27
28
28a
29
30
31
32
33
34
35
36
37b
37a
37c
38
39
40
41
42
43
43a
44
45
46
47a
47
47a
48
49
50
50a
50b
51
52
53
53a
54
55
56
57
58
59
59a
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70



1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
18a
19
19
20
21
22)
23
24
25a
25
26
27
28
28a
29
30
31
32
33
34
35
36
37b
37a
37c
38
39
40
41
42
43
43a
44
45
46
47a
47
47a
48
49
50
50a
50b
51
52
53
53a
54
55
56
57
58
59
59a
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70



1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
18a
19
19
20
21
22)
23
24
25a
25
26
27
28
28a
29
30
31
32
33
34
35
36
37b
37a
37c
38
39
40
41
42
43
43a
44
45
46
47a
47
47a
48
49
50
50a
50b
51
52
53
53a
54
55
56
57
58
59
59a
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70



1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
18a
19
19
20
21
22)
23
24
25a
25
26
27
28
28a
29
30
31
32
33
34
35
36
37b
37a
37c
38
39
40
41
42
43
43a
44
45
46
47a
47
47a
48
49
50
50a
50b
51
52
53
53a
54
55
56
57
58
59
59a
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70

>> begin