Zes brieven van Daniël van Dam aan Saeckma
1630-1635

Editie: M.H.H. Engels, januari 2005 >> HOMEpage

1: 14-11-1630 * 2: aan de curatoren [2-8-1631] * 3: 2-8-1631 * 4: 9-10-1631 * 5: 14-3-1635 * 6: 8-4-1635

1.

Over zijn sollicitatie bij Gedeputeerde Hobbe van Aylva naar het ambt van hoogleraar in de logica te Franeker

Ampliss. spectatiss. prudentiss. literatissimoque viro domino, domino N. Sacama, Senatori in Suprema Phrisiorum Curia, fideliss. strenuissimoque domino meo ac fautori omni studio observando colendoque S.P.
Tametsi Amplissime domine Sacama non adeo omnis aequitatis discretionisque inscius sim ac peregrinus, quin facile compertum habeam non temere neque inverecunde nobis vos tales esse adeundos interpellandosque, hoc tamen audactius chartaceo Amp. tuam hoc convenio alloquio, quod vel ipsa Amp. tuae summa prudensque humanitas, qua me binis iam literatissimis colloqui[i]s benigne dignatus es, mihi animum eo addiderit, scilicet ut aromata odorem semper aliquem adfricent tangenti, ac morum eminentia auram aliquam suae virtutis, sic ego excalefactus quasi iam bis ad humanitatis ac prudentiae tuae instructissimum focum excrevi in hunc modestae ac ingenuae scriptionis calorem. Atque haec harum est causa procatractica Ampliss. domine, accipiat Amp. tua itidem proegumenam.
Discedens nuper Leowardia et a vestris A.A. supplicem opellae meae ad logicam functionem oblatorium libellum reliqui domino meo Hubbio ab Aylva viro nobiliss. ac prudenti mihique summe benevolo, reliqui inquam libellum inscriptum tantum Illustrium Patriae Ordinum praepotentib. Deputatis nulla mentione, quod sciam, facta vestrarum A.A. dominorum scilicet curatorum, defectu, sane magis scribentium talium casu quam ullo meo consilio, commisso, quem igitur haud immerito iudicavi supplendum, et supplevissem etiam ante dies iam aliquot nisi variis curis molestiisque enim ita pridem sumopere praepeditus. Cum ergo ad Ampliss. spectatissimosque dominos meos, dominos Curatores aliquod mihi sit communi stilo exarandum, quis inter ipsos ante Amp. tuam mihi sit? Ite adulatio et abiectio! Adsint sinceritas et candor cordatae sinceraeque blandiloquentiae meae testes! Ex animo loquor Ampliss. doctissimeque domine quis studiis et arib. - ut cum Cic. loquar - ante Amp. tuam mihi sit non dicam tantum in isthoc vestro ordine quatuorvirali sed et inter singulos ac universos Patriae proceres? Qui optimas artes ita ipsus coluisti Ampliss. domine, ita alios cultores aliquoties sublevasti strenue, ut numinis alicuius instar bonus ipsus non optes modo alios bonos verum etiam facias. Etenim non tanta nominis celebritate ferretur supra plurimos doctos doctissimus dominus Amama beatae mem.; non fuisset subvectus in istud honorum fastigium Reifenbergius. Et, ut alios omittam, non tanta emergendi suppeteret copia egregie ac pie doctis viris dominis Schotanis amicis meis observandis, nisi Amp. tua sic illos fovisset, evexisset foveretque. Laudandum te undique Ampliss. domine! Oportune sane nobis talib. - absit coniunctioni arrogantia - reservata est Amp. tua in hoc aevum; oportune etiam - sed utinam liberet! - et mihi hoc modestae oblationis mei articulo, quo in salebris dubiae exspectationis diu mihi herendum animus ominatur dubius nisi strenuo favore Amp. tuae exstricatus eductusque: plane vobis talibus efficacib. strenuisque opus habemus hoc saeculo quam aliquod ab literas petimus: et ut fruges non bonitas soli tantum gignit, sed coeli solisque vividus fotus atque efficax tempories elicit atque educit, sic ingeniola et artes nostrae quales quales enim a naturae tantum velut solo alenda sed vestra talium procerum strenua aliqua benignitate velut coelesti influentia fovenda atque attollenda. Fac igitur in me, fac quam in multos O benignissime in aliquo modo literatos ipse literatiss. domine Sacama! Et experietur eruditissima tua Amp. me non minus alacrem ad omnem condignam gratitudinem observatiamque quam promptus audaxque fui ad hanc petitionem.
Nullus dubito Ampliss. domine quin iam diu inaudierit prudentiss. tua Amp. calumnias sine - vindicatrice amarulentia tamen ita dixerim - quibus me traducere libuit bono seni Fullenio vestro, sed hoc quaeso de me credat Amp. tua me non ita ponderare in meis oblonga pallia - scio cui loquar - quam solidas rationes, quibus in conscientia acquiescens et strenuo Amp. tuae favore gratiaque nixus tales obscuraturientes facile dispergam nebulas: possum et illius invidiae sincerum opponere iudicium doctissimi domini Ripperti Sixti, viri a multa iuventute mea mihi benevole sua humanitate redditi ac varia eaque insignia dona plurimum mihi colendi.//
Tandem Ampliss. domine communes has inclusas non casu sed consilio reliqui apertas ut perlectu eas non dedignans, Amp. tua dignetur iuxta suo iudicio, in istum modum ut si minus ad prudentiae vestrae sensilem sapiant linguam, sibi illas servat prudentissima tua Amp. aut mihi aliquando reddendas aut in perpetuae devinctionis tesseram una cum his sibi totas retinendas. Aequa me petere scribereque Ampliss. domine in animo spero tibi dices, quod si ita censebit Amp. tua, tum illud pro magno beneficio mihi quaeso addat, ut ne diu haeream anceps atque incertus vestrae sententiae, cui soli stabo libens totus, sive ad nutum Amp. tuae unicum conquieturus, sive professionem totam Amp. tuae integre debiturus. Vale Ampliss. multisque eruditionis ac prudentiae laudib. ornatissime domine, vale diu una cum tota familia. Deum precor ut Amp. tuam diu foeliciterque servet inolumem ad nominis sui gloriam, patriae ecclesiaeque emolumentum, ac propriae familiae augmentum, atque decus eoque omnem vestram salutem, Amen. Dabam Neolandii e musaeo meo 14. 9bris 1630.
Spectatissimae Amp. tuae addictissimus Daniel van Dam, ecclesiastes Neolandinus//

[Adres:] Den Erentvesten, achtbaren, hoochgeleerden, voorsienigen ende seer discreten heere, mijn heere N. Sacama raedt ordinaris in den Hove van Frieslant, residerende in sijn E. huisinge scheven over de Peperstraet tot Leuwerden
franc


2. >> begin

Sollicitatie bij de Curatoren naar het ambt van hoogleraar in de logica te Franeker

Ad Nobilissimos Ampliss. spectatissimosque dominos dominos patriae Academiae Curatores.

Nobiliss. Amplissimi spectatissimique Domini,
Cum tantus sit vester in studia literarum amor, ut non tantum condigna cura Academiae patriae de omni necessario prospiciatis, sed et tales vestros cives, qui ita iis studiis invigilarunt ut utilem vobis inde fructum offerre possint, quovis favore dignemini praeferatisque, ego Daniel Dammius Phrisius ex longo genere occidentalis, vestris his insignib. virtutibus confisus venerabundus coram Vestris Amplitudinibus comparto modeste petens ut benevola vestra autoritate Praepotentibus dominorum ordinum delegatis commendato mihi oblanda posset obtingere copia studiorum meorum fructus in patriam Academiam referendi, in ea enim cum ita creverim studiis philosophicis, ut cum laude - testib. utroque Academico testimonio vestris Amplitudinib. ante hac separatim exhibitis lectisque - inde dimissus fuerim, ingratitudo mea maxima videri posset desidiaque nisi vacante iam in Academia vestra professione logicae ac in tanta sacrorum operanorum hoc aevo abundantia me illius iterum utilitati atque emolumento libenter devoverem; quae mei oblatio si vestris Amplitudinib. aequa videatur atque ego nunc vestrarum Amp. gratia atque favore adiutus sublevatusque a dictis dominis deputatis possim impetrare ut mihi, honesto delato stipendio logicam, tum perspicue eius praecepta enucleando, tum frugaliter ad usum tam publicis quam privatis exercitiis accommodando, profiteri liceat, ista diligentia et cura, Deo foeliciter iuvante annitar ut non minus utilis in Academia quam gratus in Amp. vestras benevolos mei promotores videri et haberi possim.
Quod superiores Nobiliss. Ampliss. spectatissimique domini, Deum precor ut vestris Amp. omnem suam gratiam clementer adaugeat ad nominis sui sancti gloriam, Patriae Ecclesiaeque insignia emolumenta atque ornamenta ac propriam cuiusque salutem vestram sempiternam.
Vestris Amplitudinibus addictissimus Daniel Dammius Ecclesiastes Neolandinus.//

[keerzijde, rechts boven:] Danielis Dammii libellus supplex ad Ampliss. Spectatissimosque patriae Academiae Curatores. [daaronder scharnierend opgeplakt brief 3]


3. >> begin

Sollicitatie bij de curator Saeckma naar het ambt van hoogleraar in de logica te Franeker

S.P.
Vici heri in classe, Amplissime domine Sacama, patriae Curiaeque insigne decus, mecaenas omni mihi observantia quoad vivam colende, vici, inquam, non enim levi velitatiuncula sed collatis, quod aiunt, signis ultra sesqui horam tanquam de summa rerum acerrime concertatum fuit inter benevolos meos et istum a quo coram Amp. tua etiam maxime metuebam; et quamvis ipsum iam ante congressum eoque in tempore Amp. tuae nomine salutassem, addito quod in mandatis aut potius in permissu erat, Amp. tuam illum esse qui ut me maxime promovisset ita serio demissum cuperet, atque ille quibus potuit blanditiis pro delata salute gratius agens spem - si ex benevolo vultu fas non sit Christiano aliud quam propensum animum colligere - haud vanem fecisset nihil adversus moliturum, adeo tamen virulenter adeo etiam mendaciter - loquor formalib. atque ex ore referentium - se unum omnium ferme iudiciis opposuit, ut, reliquis omnibus in contrarium euntib., solus ipse demittendum me absolute pernegaverit, adeoque fratrib. referentib. inditium subornationis non leve fecerit. Et quamquam haec talis malignitas christiano viro prorsus sit indigna nihilque sapiat indolis Frisiacae sed Westphalicae potius ex cuius confinio, ut cognomentum inditio est, ille originem traxit, eo tamen illam non transcribo ut Amp. tuam penitque alienem a tali larvato, sed si qua mihi rogandi apud Amp. tuam libertas, Amp. tua condignae autoritate tua admonitionis adminiculo foedam quandoque hypocrisis fucataeque amicitiae larvam posset detrahere atque ex obscuro pessimi vitii in serenum syncerae virtutis reducere, quo ipso Amp. tua et mihi et Ecclesiae Dei rem magnam praestiterit. Etenim ipsi ego ex animo magis condoleo quam delectandis istis moribus irascor. Et licet per Amp. tuam ipso favente frui non sit datum, plurimum tamen apud reliquos omnes causam meam iuvit quod plurimis tum per dominum Biltium tum aliunde constaret quanto favore atque studio me dignata sit tua Amp. Cum ergo quasi copiis Amp. tuae commeatu instructis obtinueris victoriam quomodo nisi ingratus merito habendus ad vos dominos Curatores et ad Amp. tuam instar omnem, non darem hasce laureatas? Et confuterem etiam de praelegendo in Academia autore, non Keckermannum a plurib. expeti a studioso quodam hac transeunte significatum fuit, sed ecce charta deficit, quod ignoscat quaeso Amp. tua, impudenti enim nulla alia suppetebat remotiuscule a foro chartaceo dissito: agetur ergo de eo coram, si literis iudicium communicare Amp. tuae non futurum sit integrum. Deus interea Amp. tuam cum tota familia quam clementissime sospitet ac in decoro Patriae, Ecclesiae emolumento meique favore diu beateque conservet. Vale Ampliss. domine. Dabam Neolandii postridie Cal. Augusti 1631.
Ampliss. dom. tuae addictissimus Daniel Dammius//

[Adres:] Den Erentvesten, achtbaren, wijsen, voorsienigen ende seer discreten heere Mijn heere N. Sacama raedt ordinaris van den Hove van Frieslant, residerende in sijn E. huisinge dichte bij de Oosterstraet tot Leuwerden
franc


4. >> begin

Felicitaties aan Saeckma n.a.v. de benoeming d.d. 6 oktober 1631 van diens oudste zoon Suffridus tot grietman van Dantumadeel

S.P.
Tametsi vos tantos, Ampliss. domine Saeckma, viros non graves tantum omni eruditione atque autoritate verum etiam gravissimis continuo occupationibus districtos nonquam adire soleam sine summa verecundia interturbationis aut praegnanti aliqua necessitate adactus. Hisce tamen victricibus insigni Amp. tuae victoriae congratulantibus prudentissima studia tua iuxta ac indefessa hoc liberius inpraesentiarum paululum interturbatum procedo, quod et gaudium meum ex praeclarissimi filii tui promotione, qua vos voti ego precum adiutricium compos factus sum, non potuerim intra pectoris mei camellos concludere; et officiulorum meorum ratio, quae me beneficiis Amp. tuae in me collatis aeterno gratitudinis vinculo devinctum tenebit, ad has synceras laureatas impulerit. Quin et eo invitant victoriae tuae tam excellentis ex variis iisque gravissimis obstaculis arduae circumstantiae, quibus ipsis tanquam ex summis superatis laboribus summae voluptati vobis esse potest vester praeclarus hic triumphus, quae ipsae hic etiam quam maxime tuam Ampliss. vir aestimationem confirmant, dignitatem autoritatemque augent adeoque totum actum summe decorant; utpote quarum circumstantiarum occasione vel ringentibus adversariis, adstipulantibus cordatis, applaudentibus amicis et clientibus manifestissime evictum conspicuumque dedistis.
Ampliss. domine, non tantum te nosse Patriae conferre praeclaros filios excultos iis artib. et moribus, quibus reip. gubernaculum tuto concredi possit, sed et eosdem invicto adversus omne adversans animo in condignas virtutum suarum exercendarum occasiones fideliter atque pie efferre velle non solum verum etiam cordatissime honestissimeque audere atque posse. Macte amplissima victoria. Ampliss. vir! Perge Heros invicte talibus nonquam enim prudentibus consiliis, talibus undique praestantibus filiis, talibus haud vulgaris animi infractis viribus, perge inquam tantis tamque augustis coeptis rem Frisicam in multos annos augere, patriam ornare, familiam condecorare, Halesiam tueri, et nobis talibus vernaculis Amp. tuae clientibus tutum adversus omnem malevolorum invidiam scutum obfirmare! Nobis dico talib. me libens eorum nummero adscribens qui Amp. tuae patrocinio atque tegmine opus habent quam maxime, quippe qui non desinor pluribus iisque enim vulgaribus sed eminentiorib. et iis qui apud vos praecipue longis palliis infectari. Sed de his aliquando - si Deus volet - coram latius, neque enim haec vestra laetitia querelarum mearum sorde delet foedari.
Redeo ergo inde paululum, enim quidem praeter omnem occasionem sed tamen extra omne propositum eram digressus, id est ad vestrum triumphum Ampliss. domine, quem nunquam desinam condignis laudibus commendare, nonquam ab iniquis obtrectationibus vindicare, cui pergam indesinenter omne benedictionis genus ab unice benedicto apprecari, quem et mei hac gaudii obtestatione volui augere: tuum erit Ampliss. domine hunc meum affectum eo etiam benigne interpretari, et me clientulum tuum omnesque patriae libertatis amantes talibus triumphis saepius participes reddere, quod faciat Deus qui Ampliss. dom. tuam clementer sospitet et mihi amorem tuum mei porro adaugeat iis quibus illo magis ac magis possim esse dignus. Vale Ampliss. domine. Dabam Franeq. 9 8tobris.
Ampliss. dom. tuae addictissimus Daniel Dammius.//

[Adres:] Den Erentvesten, hoochgeleerden, agtbaren, voorsienigen ende seer discreten heere Mijn heere Johanni Saeckma raedt ordinaris in den Hove van Frieslant residerende in sijn E.E. huisinge dichte bij de Oosterstraet tot Leuwerden.
franc


5. >> begin

De Engelse theoloog Twiss wordt aanbevolen als hoogleraar te Franeker.

Ampliss. prudentissimeque vir, patronorum meorum praecipue domine ac fautor unice observande. S.P.
Tametsi turbidus hactenus patriae status alicui, sic satis etiam cordato, dissensiam aliquam movere potuerit, quin tu tamen Ampliss. domine tibi semper manseris similis, id est Patriae libertatis, publicae aequitatis, Academiae, adeoque totius rei literariae, strenuus assertor, solidus moderator, efficax non minus quam prudens fautor, adeo dubitare non potest, ut passim potius tam vicinis quam incolis de invicta Amp. tuae integritate communi fama constet. Quapropter cum hisce diebus ex quodam viro docto Anglo hic doctoratus med. gradu aucto acceperimus partes Arminianas iam eo usque per totam Angliam invaluisse, ut nostris vix tutum amplius sit, inter immanes, et non iam furibundis errorib. pervicacissimos apostatas tantum, sed et ferro atque igne grassantes tyrannos subsistere. Atque inde non obscure neque debili ratiocinio colligeremus Illustres et praepotentes patriae Ordines hoc facilius doctissimo non minus quam celerrimo viro domino Guilhelmo Twisso theologo Anglo solide ortodoxo potiri posse; non potui quin cupidissimae rebus Academicis Amp. tuae uberrimam easdem augendi occasionem hanc aperirem.
Innotuit autem dictus clarissimus vir scriptis suis theologicis commendatissimis nuper in foliis editis ac clarissimi beatae mem. domini Amesii praefixo elogio insignib. Quodsi res Patriae eodemque Amp. tuae istam impraesentiarum patiantur curam, et Amp. tua pro sagaci sua prudentia comperiat ex argumentis magis apodicticis ullum ipsum dominum Twissum cum emolumento Patriae, Ecclesiae et Academiae posse ac debere huc evocari, non deprecabor hanc, qua nunc Amp. tuam afficio, importunitatem, sed potius oportune praestitum officium mihi gratulabor. Sin minus, adeoque intempestive penitus aut non satis explorate haec videar transcribere, quin tamen pro pristina sua benevolentia in meliorem partem interpretetur Amp. tua etiam atque etiam rogo, quod, ut a tam solido atque immoto Amp. tuae pectore indubie spero.
Ita Deum ter Opt. Max. ex animo precor Ampliss. dom. tuam una cum tota nobili tua familia clementer sospitet ad nominis sui gloriam, Patriae, Ecclesiae Academiaeque emolumentum ac propriae domus stabile decus ornamentumque. Vale Amplissime domine ac me ut coepistis benevolentia tua fovere pergite. Dabam Franeq. prid. Id. Mart. 1635.
Ampliss. dom. tuae addictissimus D. Dammius//

[Adres:] Aen Mijn heere Mijn heere Joh. Sacma raedt ordinaris in den Hoove van Vrieslant residerende in sijn E.E. huisinge dichte bij de Oosterstraet tot Leuwerden
franc


6. >> begin

Stuurt een exemplaar van zijn Discursuum logicarum disputationes XX.

Amplissime vir, domine ac patrone unice colende. S.P.
Tametsi ingeniolum meum nunquam a profundo scientiarum artiumque alto per se abhorruerit, in turbido tamen vadosoque obhaerescendum fuisset littore, nisi te duce, istuc emergendi obtigisset copia, unde expeditius in abdita optimarum rerum et possem descendere et compendiosius in commune patriae Ecclesiaeque bonum indies accrescere. Hanc stationem te praecipue patrono ac fautore cum nactus essem, excepta, non ita multo post, studiorum meorum fuit vates turbidis nonnullis novae philosophiae austris, quorum impetus, vir summe, non alio artificio censebas declinandos frustrandosque quam patientiae anchora robustoque despectus fune paulatim eosdem atterendo superandoque. Consiliis autem tuis iam dudum [Grieks:] en tooi phanerooi ex prudentiae sole maturis, utut decenter morem gerere mihi semper religio fuit eritque; factum tamen, ut, sub abidum suum beat. mem. clarissimo domino Amesio consignata manu me coram aliquot collegis ad respondendum provocante, atque studiosis quibusdam egregiorib. refutationem eorundem, quibus antiqua solidiorque philosophandi ratio autoritate vestra maiorum modernorumque procerum fundamentalib. Acad. legibus stabilita confirmataque iam aliquandiu convellebatur, sedulo serioque flagantibus, communi philosophiae causae sine Academiae detrimento famaeque meae discrimine deesse amplius non potuerim.
Rem igitur totam aggressus viginti discussib. perfeci. Quorum tibi fautor humanissime, quae me decet grati animi observantia, ecce ante omnes bene studiis meis cupientes, defero exemplar, quod, utinam patiantur ita gravissimae tuae occupationes, accurata summi ingenii tui acie lustrari, ut ego te unum ista maxime capere aestimem, atque benevolum tuum iudicium avide desiderem. Etenim tui iudicii autoritate testimoniisque benevolentiae sic hactenus persisto, sic porro me spero confirmatum iri, ut nec caeterorum magnatum gratiam ambitiose ducam aucupandam nec criminationes invidorum meorum vehementer extimescendas. Zoili isti mei, cum nihil aliud possunt, hoc me uno dente rodunt, quod mortuo domino Amesio ista tentavi quae vivo nunquam fuissem ausurus.
At ego quam non extimuerim dominum Amesium in philosophicis, testes mihi erunt plerique imo omnes mei collegae qui toties interfuere nostris congressib. Quam vero mors nullius errores unquam praestitit inefutabiles, pleni sunt omnes sapientum libri, plena exemplorum vetustas, quin et plena ac evidens ipsa ratio. Quodsi enim ab obitu firmum patrocinium perenneque asylum erroribus obtingeret, multi sane, quae est indoles pertinaciter errantium, spontaneo, ut Licurgus patriae, sic illi vitae exilio errores suos ab omni interitu vindicarent. Quod cum ita disputo, non ista tamen lance clariss. dominum Amesium appendo, sed mihi sufficit firmis rationum vectibus arenaceum obtrectatorum meorum fundamentum subvertere. Quod ipsum an solide, libens tuo iudicio submitto, ut et te unum totius meae causae iudicem fero, te unum innocentiae meae vindicem imploro. Multis doctis viris has meas lucibrationum Academicarum primitias haud improbari sat scio, et, volente Deo, ipsorum ad me datis literis spero me aliquando Amp. tuae comprobaturum. Tibi vero me meaque non displicere, ut mihi longe tutissimum, ita nunquam non erit maxime in votis. Nec tamen meae sortis tam sum inscius neque tuarum dignitatum tam inops aestimator, ut hisce literarium aliquem applausum sublimibus tuis curis extorquere autumem, absit vir praestantissime! Non ita didici tantos tantisque negotiis adstrictos viros venerari, ut ad istam temporis pretiosissimi prodigalitatem ipsis importune obstreperem. Abunde me afficit tacitus tanti viri assensus et ex occasione tanti pectoris benevola [Grieks:] tekmèria, ista mihi animum addent commissam mihi tuo potissimum beneficio Spartam porro pro virili ornandi, eoque brevi in gratiam studiosae iuventutis controversiam de disciplinis practius licet non immediate ex 1. literis depromtis an tamen in scholis rebusque pub. Christianis tolerandis, ex solidis suis fundamentis deducendi.
Vale Atlas patriae integeriime una cum maximae spei tuis binis Herculib. meque benevolentia vestra cohonestare perseverate. Dabam Franeq. 6 Idus Aprileis 1635.
Amplissimae dom. tuae addictissimus Daniel Dammius//

[Adres:] Aen Mijn heere Mijn heere Joh. Sackma raed ordinaris in den Hoove van Frieslant ende Academiae Curatori primario, mijnen gunstigen heeren tot Leuwarden
franc

Franeker professoren in de begrafenisstoet van Ernst Casimir, januari 1633

Literatuur: C. van der Woude, Gysbert Japiks en Daniel van Dam, in: It Beaken XXXII (1970), 1-15, i.h.b. 9-11.

>> begin