Niet eerder uitgegeven brieven (1596-1614) van Johannes Saeckma aan zijn leermeester Isaacus Casaubonus

Transcriptie, toelichting en regesten: M.H.H. Engels, februari 2002.

[1] 1596 - [4] 1609 - [5] 1613 - [7] 1614 ***** HOME


These four letters of which I found December 2001 a description on the internet, are part of the remarkable library of the Revd. Dr. Charles Burney (1757-1817), a classical scholar. The British Museum purchased the collection in 1818 for £13,500. Lit.: Catalogue of Manuscripts in the British Museum, New Series Vol. 1, part2: The Burney Manuscripts, 1849. I made the following transcriptions from reproductions supplied by the British Library. Hereby I acknowledge the service of the Manuscript Department, especially of Lora Afric.

Compare the correspondence Saeckma-Casaubon in Isaaci Casauboni epistolae, insertis ad easdem responsionibus, quotquot hactenus reperiri potuerunt, secundum seriem temporis accurate digestae. Curante Theodoro Janson. ab Almeloveen, Roterodami 1709:
[2] Nr. 75 p. 43, 1596 08 25 Casaubon to Saeckma Et praesens multis ... Genevae, VIII. Kal. Sept. 1596
[3] Appendix Nr. 13 p. 647, 1597 02 25 Saeckma to Casaubon Literas tuas multo ... Leovardiae, XXV. Febr. 1597
[6] Nr. 868 p. 520, 1613 02 21 Casaubon to Saeckma Ego vero tui ... Londini, IX. Kal. Mart. 1613.
Whether the originals of these three letters edited by the Utrecht physician, scholar and biographer Almeloveen still exist, is unknown; there is a copy of nr. [6] by S.A. Gabbema in the so called Codex Fries Genootschap, in the Provinciale Bibliotheek van Friesland, Leeuwarden. It was very desirable for humanists to possess one ore more letters of Casaubon, the greatest scholar of his time; analogic to letters of Erasmus.

The letters [2], [3] and [6] have been discussed in Die Schweiz: Zwischen Wunsch und Wirklichkeit - Duitse kroniek, jaargang 42, voorjaar 1992, nr. 1-3, p. 77-96: Martin Engels, Nach der Peregrinatio: Freundschaften von Saeckma (Friesland) mit Casaubon und Lect (Genf).

For a short Dutch biography of Saeckma and Neolatin letters from Franeker professors to him see my HOMEpage.



1596 03 02 Saeckma aan Casaubon - British Library, Burney ms. 363 fol. 26 (origineel)

>> begin

Hoewel hem het bericht heeft bereikt, dat Casaubon Genève verlaten heeft, meent Saeckma deze brief te moeten schrijven en de bezorgers op te dragen Casaubon [in Montpellier] op te zoeken. Het commentaar van Casaubon op Suetonius, waarvan Saeckma een exemplaar uit Frankfurt am Main heeft meegebracht, had hij nauwelijks laten inbinden, of zijn vrienden leenden het om het te lezen en te herlezen. Velen in Friesland vereren Casaubon, hoewel ze hem niet van aanzien kennen, maar wel zeer goed uit zijn geschriften. De brief wordt meegenomen door drie studenten, waarvan er een verwant is en de andere twee bevriend zijn met Saeckma. De drie hebben hem gevraagd hen bij Casaubon aan te bevelen. Toen Saeckma aan het eind van zijn peregrinatio academica Genève verliet, heeft Casaubon hem op het hart gedrukt alleen brieven te schrijven over een letterkundige kwestie. Daarom schrijft Saeckma nu over een plaats bij Suetonius m.b.t. de wettige leeftijd van rechters vóór Augustus. Een brief van Johannes Drusius, hoogleraar Hebreeuws te Franeker, wordt tegelijk met Saeckma's brief meegenomen. De drie Friese studenten zullen een eventuele brief van Casaubon in Leeuwarden bezorgen.

Salve plurimum V.C.
Quamvis superioribus diebus nobis nuntiaretur, te Geneva discessisse: tamen ego id mihi persuaderi minime passus literas hasce scribendas existimavi; ac te sequi etiam iussi, quocunque locorum ivisses. Nam cum superioribus nundinis Francofurtensibus nullas scripsissem, iam per leges amicitiae nostrae (siquidem ego amicus, et non potius cliens, tuus dici merear) diutius cessare aut morari mihi non licere videbatur. Et cur moras nectam, cum nihil sit, quod mihi gratius contingere possit, quam colloqui cum te vir maxime? Quantas voluptates ego percipiam ex sola recordatione tuorum sermonum dulcissimorum ac literatissimorum, calamo non expressero. Quantum ego quotidie, quoties tuas scripta lego, proficiam, vix dixero, oud' ei moi deka men glwssa, deka de somat' eien. In iure, in historiis, quin et in ipsa SS. Theologia tu nos doces, instruis, ac locis obscurioribus lumen infers. Ita ego sentio, neque ego solus, sed multi viri magni qui hic sunt; quorum dicta ac iudicia de te ac laboribus tuis si commemorarem, vereor ut quibusdam forte viderer kalokeuesqai, a quo tamen ingenium meum est alienissimum, et mores tui candidissimi ac syncerissimi maxime abhorrent. Sed superiora cum utilitas quam ex tuis scriptis, et colloquiis et percepi et percipio quotidie, tum singularis amor expressit, quem non minus iam fervere testor, quam cum tua dulcissima consuetudine fruerer. Taceo ergo illa, si hoc unum dixerim, amicos aliquot meos tanto studio ac tam avide vidisse illas tuas animadversiones in Suetonium acutissimas, ut cum ego exemplar unum Francofurto attulisssem, vix compingi paterentur, aut compactum ad me remitti, nisi ipsi primum vidissent. Sed tantum abest ut lectio illis una satisfecerit, ut etiam relegere cupiant, et quae relegunt magis commendent. Breviter ita habeto multos hic esse tui nominis studiosos, qui tibi nec de nomine nec de facie sint noti: at qui te optime norunt ex scriptis tuis eruditissimis. Vellem nostrates id reapse declarare potius, quam ut ego verbis meis significem. Sed nec de illo ego omnino despero. Kai tauta men dh tauta.
Cum hi tres iuvenes, qui tibi has literas adferent, intelligerent me nonnihil apud te posse, a me contenderunt, ut se tibi commendare non gravarer. Ego vero illis, cum quod hoc in laudis meae maxima parte ponam, quod tuus habear amicus; tum quod unus eorum mihi cognationis vinculo, reliqui duo amicitiae foedere iuncti sint, minime negavi. Velim ergo hosce iuvenes et honestos et eruditos ea fronte excipias, qua me excipere antea es dignatus; eo loco habeas, quo ego apud te sum: breviter operam tuam, si quando ea uti vellent, navare non graveretur. Quod si feceris, intelliges V.C. ipsos non fore immemores tuorum beneficiorum; me vero, quamvis alias etiam mancupio tuum, si quo vinculo tibi devinxeris, si tum hi, tum agnati eorum intelligant meam commendationem non parvo ipsis fuisse adiumento ad conciliandam tuam amicitiam et benevolentiam. Pluribus hoc a te non petam, ne de humanitate tua dubitare videar.
Sed stipulatus es V.C. antequam a te discederem, ut literae meae nunquam ad te venirent, quin aliquid literariae quaestionis continerent. Certe nihil mihi ex voto magis contingere potuit. Licet ergo iam tecum de uno atque altero loco Suetonii conferre. Primum, quod legitur lib. 2 in vit. Augusti: Iudices a tricesimo aetatis anno allegit, emendas a vicesimo. Recte ut arbitror ex L. cum lege 46 ff. de recept. et qui arbitr. recep. ubi expresse scriptum: Lege Tulia cautum fuisse ne minor 20 annis iudicare cogatur. Sed scrupulum mihi iniicit responsum Ulpiani in L. quidam 57 ff. de re iudicat. Ubi sententia iudicis dicitur valere // nisi minor fuerit 18 annis. Consequens ergo est ut annus 18 illegitimus fuerit ei muneri obeundo, nisi tamen in d. L. quidam legendum putes pro 18 annis, nisi minor fuerit 20 annis. Sed exemplarium fides repugnat. Si illud verum, rectissime coniicis annum 25 huic muneri obeundo fuisse legittimum ante Augustum. At non recte forte ex L. 8 ff. de mun. et hon. quia ea lex non agit de eo quod dum obtinuerat, sed quod etiamnum tum obtineret: ut interim omittam in ea agi de muneribus et honoribus municipalibus; quamvis illud regeri posse non diffitem quod in d. L. 8 dicitur ad munera quae non sunt patrimonii, ante 25 annum neminem posse admitti. Cum ergo iudicandi necessitas inter munera personalia referatur L. fin. iudicandi, quoque ff. de munerib. et honorib. sequitur ad hoc muneris ante illam aetatem neminem posse admitti. Sed iam iterum obstabit, quod tempus hoc 25 annorum ante Augustum non vero post legittimum fuisse dicatur. Ego mihi hic tenebras esse fateor; tu velim vir maxime discutias.
Adiicerem alium: sed epistola haec non capit. Illud ergo superest, ut Deum precer, ut te nobis, ac Reip. literariae bono diutissime servet incolumem.
Raptim Leoverdiae Frisior. 6. non. Mart. anno 1596.
Tui observantissimus Ioannes Saeckma.

Si quando literas ad me dare libuerit V.C. dabis eas Frisiis hisce, quos tibi commendavi, atque iterum commendo de meliore nota, si ad me perferri curabunt. An D. Drusius literae tuae gratae fuerint non dubitas, si videris scriptum, quod nuper dedit in lucem. Sed en tibi ab illo responsionem.

[Adres:] Clarissimo viro D. Isaaco Casaubono Historiarum professori in schola Genevensi multo doctissimo, domino et amico perpetuo colendo.
Genevam.

>> begin



1609 06 23 Saeckma aan Casaubon - British Library, Burney ms. 366 fol. 3-4 (origineel)

>> begin

Ruim tien jaar heeft Saeckma niet geschreven. Hij denkt nog dagelijks aan de tijd dat hij bij Casaubon en hoogleraar rechten Jacques Lect verbleef. Daarvan kan hij nog eens getuigen dankzij de gelegenheid die de heer van St. Catharina hem biedt om zijn brief vanuit Den Haag op terugreis naar Frankrijk in Parijs te bezorgen. Saeckma deelt mee dat hij al enige tijd (sedert 1603) raadsheer in het Hof van Friesland is en nu als buitengewoon afgevaardigde ter Staten Generaal na afsluiting van de vredesonderhandelingen en het bestand met Spanje vanuit Den Haag naar Leeuwarden zal terugkeren. Een eventuele brief kan Casaubon aan hem richten via hun gemeenschappelijke vriend Johannes Drusius te Franeker. Voordat Saeckma uit Genève vertrok, heeft hij nog zijn naam geschreven in het album amicorum van Casaubon. Een brief van Foppe van Aitzema heeft nog eens bevestigd, dat Saeckma nog steeds in Casaubons herinnering leeft.

S.P.
Vir clarissime,
Scriptionem intermisi pene lustra aliquot, varia vel caussa vel culpa. In amore tamen nihil remisi hactenus, neque remittam etiam, quam diu dabitur zwein kai oran helioV. Sane id meretur eximia tua humanitas et benevolentia, qua me Genevae studiorum gratia agentem accepisti, et deinceps semper es prosequutus. Crede mihi, non solum volupe fuit eo tempore apud te vir maxime et lectissimum istum tuum-meum Lectium vixisse: sed meminisse iuvat quotidie; cum morsum tamen non licere saepius propter locorum intervalla vestra consuetudine frui. Atque hoc ipsum nunc literis hisce testari lubuit in occasione, quam dabat nobilissimus Dominus de Sancte Catherine hinc cum amplissimo Domino Janinio in Galliam rediturus. Alioqui argumenti parum erat, imo scribendi caussa nulla alia. Publica enim nunciare nihil attinet; siquidem idem Dominus de Catherine commemorabit quaecunque scire tibi lubido fuerit.
De rebus meis hoc habeto, iam ab annis aliquot supremae curiae nostrae Frisiae me senatorem esse. In conventu Ordinum confoederatorum Belgii menses complures egi, dum de pace et induciis fuit actum. Hae nunc pactae sunt, quod scis. Domum igitur cogito ad priorem stationem, ubi quae Reip. nostrae ordinandae restant peracta fuerint.
Quando vero scribere quid vicissim ad me voles, curato Franekeram ad amicum nostrum Dominum Drusium. Faciet is uti ego accipiam.
Nomen meum albo amicorum tuorum priusquam Geneva abirem inscribsi. Sed eiusdem memoriam in animo tuo vivere cum antea nihil dubitaverim: tum me confirmarunt magis literae Domini Foppii Aetzema // nostri. Gratissimum fuerit tamen si epistolarum adminiculo ignis iste sese exferat altius ac flammam det. Manare a me si quid, non dixerim utile, sed acceptum tibi possit, faciam al[ias], ubicunque occasio fuerit. Interim ab illo, vir maxime, salve
qui tuus aeternum cultor et admirator est futurus
Joannes Saeckma
Hagae Hollandorum XXIIIo Junii XVI.c IX.

[Adres:] Clarissimo viro Domino Isaaco [C]asaubono in academia [Pa]risiensi professori celeberrimo, Bibliothecario regio, amico suo observando.
Lutetiam.

>> begin



1613 01 07 Saeckma aan Casaubon - British Library, Burney ms. 366 fol. 5 (origineel)

>> begin

Verleden zomer (1612) heeft Drusius aan Saeckma een brief van Casaubon laten zien. In een tweede, van 17 september uit Londen, heeft Casaubon zelfs groeten aan Saeckma laten overbrengen. Naar aanleiding daarvan feliciteert Saeckma Casaubon met de gunst van de Engelse koning. Hij vraagt hem terug te schrijven, mits de studie dat toelaat. Of de brief uit Den Haag Casaubon wel bereikt heeft? Er zijn weinig gelegenheden om brieven te sturen, want reizenden vanuit Friesland naar Londen ontbreken. De ambtsbezigheden laten Saeckma nauwelijks tijd voor humanistische studie. Hij hoopt dat Casaubon zijn commentaar op Baronius mag voltooien.

Vir clarissime S.P.
Aestate superiori, quum literas tuas mihi communicaret o panu Drusius noster, ex longo intervallo lubens ac laetus vidi manum tuam. At in alteris hisce, quas Londini XV Calend. Octobr. dedisti, maius mihi gaudium; imo, vere dicam, exsultatio fuit: quod veteris amicitiae nostrae mentionem, et salutationem simul tam benignam continerent. Quidni sic sit? Quando planissime nunc video etiam; quod antea credebam tamen; a tanto silentio, et locorum item disiunctione sperare nihilominus et vivere in me affectum tuum. Scilicet experior in te Vir Cl. (rarum hoc aevo exemplum) locum habere; quod is ipse, quem modo dicebam, vir praestantissimus inter proverbia sua sacra retulit: Amicus semper amat. Itaque de perseverantia quoque non rogabo amplius, tot annorum experimento iam eius certus. Illud autem velim ti persuadeas vicissim observantiam, et in te amorem meum tepuisse nunquam; quin caluisse potius acriter interea, et calere etiamnum, prout debet, maxime. Equidem cum Athenaeo tuo sentio, esse misanqrwpotathn paroimian, thlou filoi naionteV ouk eisin filoi. Et praeter haec ingratissimus, id est, mortalium pessimus sim; si memoria comitatis tuae, et iucundissimae conservationis nostrae Genevensis animo unquam meo excidat. Alla mh genoito. Quod tum agnovi, his repeto, me nexu obligatum tibi, quem solvere neutiquam possum; profiteri crebro, nec invitus apud amicos soleo. O si te vir maxime complecti vel semel iterum liceat; aut aliquo officio gratiam referre. Neque enim optare ausim, ut consuetudine fruamur tuae; ne benevolentiam et beneficentiam maximi illius et optimi Regis invidere videar; quam pridem gratulari tibi erat animus. Atque ecce stilo id etiam nunc facio, ex interiore pectore voveoque una, uti cum vita summi istius Principis perennet in multa saecula. Interim ignem hunc nostrum rogo // foveas aliquando literariis alloquiis tuis; sed quod sine meliorum studiorum detrimento fiat. Sane ego non committam, ut vices meas posthac desideres. Enimvero neque silui perpetuo quoque ab annis decem, quibus tu Lutetiae fuisti: quin recordor ante quadriennium et quod excurrit; quum Frisiae nostrae Legatum essem Hagae in Conventu Ordinum generalium; me dedisse literas nobili cuidam Gallo, qui in comitatu Praesidis Janinii erat, et recte curaturum se receperat. Sin aliter factum, doleo; minus tamen, si tu vir amicissime mihi id testanti iam credas; et cessationis veniam des. Fui alioqui etiam omissior antea in scribendo, quod perpauci se offerrent, qui ferrent.
De rebus porro meis nihil attinet nunc scribere; nisi isthuc unum, quod ab annis novem senator sum in suprema Frisiae nostrae curia: indeque variis negotiis adeo districtus fere quotidie, ut ad humaniores et elegantiores istas literas vix, ac ne vix quidem, unquam oculos referre liceat. Caeterum volupe admodum fuit, ex literis tuis item intelligere, opus animadversionum moliri te in Baronium. O Laudabilem et Ecclesiae Christianae utilem operam! Deus largiatur vires, ut perficias quamprimum. Et quum Antichristi Romani flammas contemnas; nihil te turbent illorum hominum calumniae, quibus pro levi est hodieque nimis h twn yhfwn metaqesiV.
Finio tandem; at cum voto iterum, ut Deus te Vir Cl. diutissime nobis sospitet.
Leoverdiae Frisior. VIIo Id. Januar. MDCXIII.
Tui observatiss. discipulus et auditor vetus
Joannes Saeckma

[Zonder adres]

>> begin



1614 02 08 Saeckma aan Casaubon - British Library, Burney ms. 366 fol. 6 (origineel)

>> begin

Casaubons brief [6] van 21 februari 1613 heeft Saeckma in april van dat jaar ontvangen. Het was en is aangenaam die te zien, te hebben en vaak aan vrienden te tonen als bewijs van Casaubons genegenheid jegens hem. Een reactie bleef tot nu toe uit vanwege zelden voorhanden bodes naar Engeland, maar vooral omdat er maandenlang een bijna epidemische ziekte woedde, die zijn familie beviel en wekenlang in de greep hield. Saeckma had nauwelijks animo om zijn dagelijkse werk na te gaan, laat staan naar zijn studeerkamer om te zien. Toen het een beetje beter begon te gaan, is hem door de Staten van Friesland een gezantschap naar Gelre opgedragen, waardoor hij tot in de winter van huis is geweest. Saeckma zal altijd dankbaar blijven voor Casaubons genegenheid en de herinnering daaraan aan zijn eigen kinderen nalaten. Moge Casaubon de treurzangen van Baronius de mond snoeren. Lipsius jaagt met wat hij over de Annalen schrijft, op de gunst van de pausvereerders. Saeckma vraagt Casaubon om de geschiedenis, vooral de Griekse, van het burgerlijk recht toe te lichten, want ondanks het werk van Cujas zijn er nog veel nevelen over: Saeckma geeft een voorbeeld. Tot slot informeert hij op verzoek van enkele collega's of Casaubon zijn commentaar op Polybius zal uitbreiden.

Vir clarissime S.
Literas tuas IXo Calend. Mart. Londini datas accepi mense Aprili superioris anni. Suave fuit, hodieque est, videre, habere et amicis nonnunquam ostendere testes hasce veteris tui in me affectus: grave rursum, quod istas tam diu silere oportuerit; foretque id magis, si tu hinc fidem meam aestimatum ires. Sed caussas si dixero, quae tua est humanitas, morae huius veniam dabis facile. Praeter tabellariorum raritatem, potissima fuit, quod morbus quidam pene epidhmiaV in hisce oris saeviit a multis mensibus, familiamque meam una corripuit, et tenuit complures septimanas. Interea operas quotidianas obire vix animo aegro lubido erit; nedum ut ad musaeum respicerem. oude gar eiV analuhsian exeshka thn yuchn; imo scholae Zenonianae apaqeian neutiquam probo. Ubi meliuscule dein meis esse coepit, Ordinum nostrorum nomine iniuncta mihi, et suscepta in Geldriam legatio fuit, qua sub ipsum usque Brumae tempus domo abfui. Iam vero, simul ac per anni tempestatem licuit, scriptionem differre amplius nolui; uti vel hac sodalitate culpam, si qua contracta videri poterat, purgarem. Inprimis ago tibi gratias V.C. quantas possum concipere maximas pro singulari isthac benivolentiae in me tuae perennantis significatione: referrem lubens ac laetus, si facultas aut occasio esset. Sane nunc etiam gratitudinem et amorem mutuum debere me perpetuo tibi profitebor, quamdiu hic ero; adeoque huius memoriam liberis meis relinquam post mortem.
De occupationibus et studiis porro tuis quae scribis, scio; et credo magis, quum te ad Baronii naenias confutandas dederis. Quippe istud vere est thV Augeiou boustasian anakaqairesqai, sic sentio; quidquid Lipsius de Annalibus illis scribserit, gratiam uti papicolarum aucuparetur, quod et in epistolis plerisque solenne, et unice studio fuisse videtur. At tu V.C. meritis hisce tuis summis Ecclesiam filii Dei aeternum // obligabis: proinde rem divinitus quoque coeptam alacriter perficito. Seculum nostrum si vides; quam multis passim vulneribus foditur mystici istius corporis latus? Certamina item ipsorum antistitum increbrescunt, et increbrescent indies deteriora, nisi prudentia et authoritate piorum principum et procerum prospiciatur. Medicinam afferes tu V.C., si in exercitationibus Baronianis doctrinam pariter et politeian priscae puriorisque Ecclesiae nobis repraesentaveris. O fiat! Et ad te laborum fructus etiam proveniant uberrimi.
Caeterum, etsi impudentius facere forte videar; non me teneo tamen, quin te rogem insuper, ut, quod in plerisque aliis scriptis tibi solenne, ne nunc quidem, ubi locus se dabit, iuris nostri civilis historiam, maxime Graecam, illustrare cesses; saltem breviter et quasi en parodwi. Cuiacius prae aliis omnibus isti quidem plurimum lucis intulit: sed supersunt adhuc nebulae densiores, quas discutere opus et operae pretium erit. Pace tua exemplum unum dabo, de officio Comitatis sacrarum Largitionum, rerum privatarum, et sacri patrimonii. In notis ad Capitolinum relegas nos ad iuris istud asylum verum si otium fuerit accuratius quandoque expendere quae scribsit; apparebit inexplicata pleraque restare, quae ad curam illorum pertinuerint. Nec etiam qui insequuti sunt, Pancirolus, Gothofredus et alii sitim meam hii explent. Ad extremum vereor ut in publica Ecclesiae commoda peccem, si plus oneris tibi imponam. Dandum tamen fuit hoc collegarum quorundam meorum voluntati, uti exquirerem, an Commentarios tuos in Polybium speremus amplius: nam hunc ipsum habuimus dudum, avideque legimus. Facito sciamus, ubi sine noxa meliorum studiorum rescribere licuerit.
Finio, cum voto, ut Deus te V.C. nominis sui gloriae et Ecclesiae bono diutissime sospitet.
Leoverdiae Frisior. VIo Id. Februar. MDCXIIII.
Tui observantissimus
Joannes Saeckma.

[Zonder adres].

>> begin